Bogota

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bogotá, Districtus Caput
Bogota1.jpg
Vexillum Bogotá, Districtus Caput
Vexillum
Agnomen
"Athenae Americanae"
Sententia
"Y tú, ¿qué sabes de Bogotá?
Latine: Tu, quid scis de Bogota?
"
Situs
Umgebungbogota.gif
Res politicae
Natio
Regio
Columbia
Cundinamarca
Condita 6 Augusti, 1538
Magister Gustavus Petro
Res geographicae
Area
 - tota


1 732 km²

Numerus incolarum 2005 aest.
 - Spissitudo
7 185 889[1]
4 528 incolae/km²
Altitudo 2 640 m
Situs interretialis:
www.bogota.gov.co

Bogota[1] est caput Columbiae, magna urbs in Andibus montibus, plus 2650 metra supra maris aequor sita. Condita est urbs die 6 Augusti 1538 a Gonzalo Jiménez de Quesada, qui tum dux erat exercitus exploratorum Hispanorum (conquisitatores qui vocantur) quique, secundum imperia regis Hispaniae, cum exercitu suo pervenire conabatur usque ad fontem fluvii Magdalenae. Attamen, cum illo tempore rex Hispaniae esset et imperator Sacri Imperii Romani, nomine Carolus V, haud mirum est Gonzalum invenisse duos alios exercitus exploratorum, a Nicolao von Federman et a Sebastiano de Belalcázar ductos, in eadem valle ubi sita erat caput regni Muiscarum, quae a populo Muisca vocabatur Bacatá. Itaque, ad pacem servandam, necesse fuit ducibus consilium capere sic ut Jimenez maneret in valle conderetque urbem, Federman ad orientem progredieretur, et tandem Belalcázar iter faceret ad occidentem, cursum fluvii sequens. Itaque, Gonzalo Jiménez de Quesada conditor habetur urbis, quam nuncupavit Santa Fé de Bogotá. Suo tempore, et Sebastianus de Belalcázar urbem condidit, ad occidentem Columbiae sitam, cui nomen dedit Santiago de Cali.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 51

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg