Cassius Dio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Claudius Cassius Dio Cocceianus (Nicaeae in Bithynia natus anno 155- obiit post annum 235), filius senatoris Cassii Aproniani erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Commodo regnante senator factus est, Pertinace praetor designatus erat, circa annum 205 consul suffectus creatus est, curator Pergami et Smyrnae a Macrino imperatore anno 217 factus est, tum initio Alexandri Severi imperatoris proconsul Africae, tum legatus Augusti pro praetore Dalmatiae, deinde Pannoniae Superioris. Anno 229 consul II ordinarius creatus est[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius aut nepos Cassius Dio anni 291 consul ordinarius et postea praefectus urbi Romae erat.

Scriptor Historiarum[recensere | fontem recensere]

Fuit rerum gestarum scriptor‎. Cassius Dio historiam Romae ab Urbe condita usque ad annum 229 scripsit; id opus circa annum 200 incepit (ut ipse asseverat), somnio suasus, postquam imperatore Septimio Severo libellum de ominibus et signis dicaverat.[2]

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1014-1015
  2. Cassius Dio, Historia Romana 73.23.
  3. Cassius Dio, Historia Romana 73.23, cf. 75.3.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. D. Barnes, "The Composition of Cassius Dio's 'Roman History'" in Phoenix vol. 38 (1984) pp. 240-255.
  • Fergus Millar, A Study of Cassius Dio, Oxoniae 1964.
  • Alain Gowing, "Dio's Name" in Classical Philology vol. 85 (1990) pp. 49–54.
  • Ed. Schwartz, "Cassius Dio" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 3 pars 2 (1899) coll. 1684–1722.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessores:
Quintus Aiacius Modestus Crescentianus II et Marcus Pomponius Maecius Probus
Consul
229
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Severo Alexandro Augusto III
Successores:
Lucius Virius Agricola et Sextus Catius Clementinus Priscillianus