Gaius Iulius Caesar (protome Berolinensis)

E Vicipaedia
Gaius Iulius Caesar (protome Berolini servata)

Protome Berolinensis "viridis" (Theodisce "Grüner Caesar" nuncupata) est effigies C. Iulii Caesaris saeculo I p.C.n. ineunte sculpta, Romae ut videtur reperta, hodie in Collectu Antiquitatum Berolinensi servatum. Haec protome inter antiquissimas quae Caesarem effinxerint alteram esse satis constat; sola enim Caesare etiam vivente confecta est protome Tusculana in Castello Alliacensi (Castello di Agliè) servata.

C. Caesar Cleopatram observat

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad protomam Berolinensem spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Max Kunze, "Bildnis des Gaius Julius Caesar" in Die Antikensammlung im Pergamonmuseum und in Charlottenburg (Moguntiaci: Philipp von Zabern, 1992. ISBN 3-8053-1187-7) pp. 203–204
  • Dagmar Grassinger, "„Grüner Caesar“" in Staatliche Museen zu Berlin. Die Antikensammlung. Altes Museum. Pergamonmuseum (Moguntiaci: Philipp von Zabern, 2007. ISBN 978-3-8053-2449-6) pp. 120–121
  • Michael Siebler, Römische Kunst (Coloniae: Taschen, 2007. ISBN 978-3-8228-5451-8) pp. 36–37