Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In republica Romana Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica (natus inter 100 et 95 a.C.n., mortuus 46 a.C.n.) erat fautor Pompei, post cuius necem bellum adversus Caesarem in Africa gerere usque ad mortem perseveravit. Consul autem anno 52 a.C.n. cum Pompeio fuit.

De familia[recensere | fontem recensere]

E patricia gente Corneliorum ortus, pater ei fuit Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio, praetor anni 93 a.C.n., mater autem Licinia, filia celeberrimi oratoris Licinii Crassi. Iam adulescens erat cum ab avunculo suo Quinto Caecilio Metello Pio ex testamento adoptatus, qui pontifex maximus erat ac consulatum una cum Lucio Sylla dictatore anno 80 a.C.n. gesserat, nomen Quinti Caecilii Metelli Pii Scipionis Nasicae sumpsit. Ita ex duabus nobilissimis antiquissimisque familiis Romanis originem trahebat ; ipse autem Aemiliam Lepidam uxorem duxit et cum triumviris adfinitate sese coniunxit : nam filiam suam Corneliam Metellam Licinio Crasso in matrimonium collocavit ; qui cum in expeditione adversus Parthos anno 53 a.C.n. occisus esset, atque Iulia, coniunx Pompei et filia Caesaris anno 54 a.C.n. mortua esset, viduus Pompeius viduam Corneliam anno 52 a.C.n. uxorem duxit, cuius socer atque socius in bello civili usque ad mortem Metellus Scipio remansit.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Rerum gestarum a Quinto Caecilio antiquissima nobis nota haec, quod Verri adfuit patronus adversus Ciceronem anno 70 a.C.n.. Pontifex incertum quo anno factus est ; minores deinde magistratus exercuit ab anno 59 a.C.n. usque ad praeturam anno 56 a.C.n. (vel secundum alios 55). 53 a.C.n. consulatum petiit, comitia vero ob rixas inter Clodianas ac Milonianas armatas manus haberi non potuerunt. Initio 52 a.C.n. ad interregnum ventum est. Post vero necem Clodii Pompei Magni partes amplexus est qui consul sine collega cum summo imperio factus est. Tunc Pompeius filiam Metelli Scipionis uxorem duxit ac socerum per quinque ultimos anni menses sibi collegam in consulatu assumpsit. Adfinitas societasque inter duos homines firma remansit adversus Caesarianos in bello civili. Die 1 Ianuarii 49 a.C.n. Scipio in senatu censuit Caesari ante certum diem exercitum dimittendum esse atque Romam privatum veniendum. Quae sententia, postquam a senatu, auctore Pompeio, comprobata est, in bellum civile rem Romanam praecipitavit, dum Caesar metuens ne in potestatem inimicorum veniat, Rubiconem cum exercitu transit atque Italiam invadit.

De imperatore in bello civili[recensere | fontem recensere]

Anno 49 a.C.n., proconsul Syriae, cum Parthis pugnavit ac simul copias adversus Caesarem contraxit. Tunc imperatoris[1] titulum sibi assumpsit, quem Caesariani cum irrisione ei semper negaverunt. Anno vero 48 a.C.n. cum duabus legionibus in Macedoniam tramisit: Caesar Domitium Calvinum cum totidem legionibus ei opposuit. Tum quidem pugna decertare omiserunt, sed apud Pharsalum ex adverso pugnaverunt dum Domitius mediae aciei Caesarianorum praeest, Scipio autem mediae aciei Pompeianorum, cum militibus quos in Cilicia legerat. Post cladem Scipio in Africam contendit ubi reliquias Pompeianarum copiarum una cum Catone Uticensi collegit ac societatem cum rege Numidarum Iuba iniit (Caesar ei probro obiecit quod provinciam Africam regi pollicitus esset, auxilii pretio). Exercitus magni imperator, dum circiter 35 000 peditibus ac 14 000 equitibus imperat, elephantis praeterea ac nobilibus equitibus Numidis fretus, magna confidentia proelii potestatem Caesari faciebat. Sed, a Caesare apud Thapsum die 6 Aprilis 46 a.C.n. victus est. In Hispaniam vero fugiens, postquam tempestate ad litora non longe ab Hippone Regio reiectus, navem suam circumventam ab hostibus vidit, mortem sibi ipse conscivit. Cum Titus Livius, tum multi alii scriptores antiqui hanc mortem tamquam exemplum fortitudinis ita narraverunt : postquam pectus suum gladio transfixit, cum a Caesarianis militibus, ubinam esset imperator, quaereretur, respondit eis : "Bene se habet imperator" ac statim sese in mare praecipitavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apud Romanos dux post magnam victoriam "imperator" a militibus suis adclamabatur.

Fontes[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus
Consul
52 a.C.n.
cum
Gnaeo Pompeio Magno III
Successores:
M. Claudius Marcellus et Servius Sulpicius Rufus