Lucius Sergius Catilina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cicero Catilinam accusat (opus tectorium a Caesare Maccari factum, saec. 19)

Lucius Sergius Catilina (natus, ut conicitur, anno 108 a.C.n., mortuus anno 62 a.C.n.) fuit politicus Romanus, famosus ob Catilinae coniurationem, quam machinatus est.

Origo[recensere | fontem recensere]

Lucius Sergius Catilina gente Patricia Sergiorum natus est, quae tum quidem in re publica minus valuit, in re militari autem excelluit.

Uxor eius Gratiana soror Marci Marii Gratidiani fuit. Inde cum Gaio Mario et Marco Tullio Cicerone affinitate coniunctus erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Primo anno 89 a.C.n. Catilinae mentio facta est, cum in Hispania sodales consilii fuit, quod cuidam turmae ob virtutem civitatem Romanam tradidit. Tum Catilina forsitan munere tribuni aut praefecti functus est.

Anno 83 a.C.n. Sulla ex bello Mithridatico reverso Catilina una cum avunculo se ad eius societatem applicavit. Sunt qui narrent eum fratrem ipsius necavisse et postea in numerum proscriptorum addidisse, quo nex excusaretur. Eodem tempore filiam virginem eius stupravisse traditur.

Postea a Sulla iussus est uxoris fratrem Marcum Marium Gratidianum torquere et interficere, quod is affinis Gaii Marii erat. Quidam scriptores dicunt Catilinam caput victimae ab ipso decisum in templum Apollinis tulisse ibique manus sanguineas in labro lavavisse. Cum copiae Sullanae Praeneste occupaverunt, legatus in oppido expugnando et in proscriptis persequendis se praetulit. Inter victimas eius etiam sororis maritus nomine Quintus Caecilius fuisse videtur.

Cicero et Sallustius Catilinam rei familiari non pepercisse affirmant, quod luxuriae se daret, ex quo aeris alieni magnitudinem contraxisset, postquam divitias tempore Sullano sibi paratas consumpsit. Non dubitandum quidem est, quin etiam cursus honorum maximos sumptus exegerit.

Anno 73 a.C.n. Catilina a Clodio stupri cum Vestali virgine facti accusatus est, Quinto Lutatio Catulo interpellatore et iudicibus corruptis (Caesare et Crasso, ut putatur) liberatus diescessit.

Post praeturam anni 67 a.C.n. Catilina pro praetore provinciam Africam administravit, quam magnopere spoliavisse videtur.

Catilina anno 63 a.C.n. consulatum petivit, actione de repetundis autem impeditus ac a Cicerone suffragiis victus contra rem publicam conspiravit, ut rerum potiretur. Conspiratione aperta Catilina hostis declaratus Roma ad copias suas fugit et in pugna prope Pistorium anno 62 a.C.n. commissa interfectus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]