Aulus Gabinius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In republica Romana Aulus Gabinius (incertum quo anno natus, mortuus 48 vel 47 a.C.n.) fuit legatus et amicus Pompei ; consulatum anno 58 a.C.n. gessit cum Lucio Calpurnio Pisone.

De familia et adulescentia[recensere | fontem recensere]

Nomen ipsum indicare videtur gentem Gabiniam Gabiis Romam venisse. Iam tertio saeculo a.C.n. nobis nota est, secundo vero senatum ingressa est. Hic Aulus Gabinius in ea gente notissimus est (quod partim Ciceroni debet), sed imperatorum Romanorum temporibus quoque nonnulli Gabinii consulatum gesserunt.

Adulescens moribus dissolutis fuisse Aulus Gabinius videtur : certe Cicero, qui eum oderat, in orationibus coram senatu habitis, contendit eum non tantum unum e satellitibus, sed etiam delicias Catilinae fuisse. Itaque eum Semiramin vel etiam saltatricem appellat, effeminatos mores exprobrans.

De cursu honorum.[recensere | fontem recensere]

Anno 67 a.C.n. tribunus plebis factus est, in quo magistratu Pompei consiliis favit. Duas praecipue leges ad populum tulit : altera provinciam Pontum-Bithyniam et bellum Mithridaticum a Lucio Lucullo ad consulem Acilium Glabrionem traduxit, altera Gnaeo Pompeio imperium extraordinarium et infinitum conferebat, ad piratas coercendos qui ex Cilicia vel Creta mare Romanum infestabant. Ex ea lege Pompeio idem ius et imperium erat quod proconsulibus in omnibus provinciis quae non longius quinquaginta milibus a mari aberant. Praeterea dilectus militum, ubicumque et in quantum volebat numerum, ei facere licebat necnon pecunias arbitrio suo e publico erogare. Quibus legibus cum maxima pars senatus, tum praecipue optimates summa contentione obstabant, timentes ne Pompeius, magna gloria bellica iam parta, hac lege fretus solus imperium Romanum gubernare vellet. Quintus Lutatius Catulus, dux optimatium, nobilissimam contionem apud plebem habuit, non omnia uni viro tribuenda esse. Nihilominus Gabinius rogationem suam pertulit. Paucis mensibus cum Pompeius piratas ad deditionem redegisset, lege Manilia, ab alio tribuno Manilio nomine ad populum anno 66 a.C.n. lata, bellum Mithridaticum magno imperatori mandatum est. Cicero et ipse orationem Pro lege Manilia habuit, quam hodieque legere licet. Tum Pompeius Gabinium, bene de se meritum, legatum sibi elegit ac in provinciam secum duxit, ubi Gabinius res Iudaeas maxime curavit.

Post reditum, suffragio Pompei promotus, praetor anno 61 a.C.n. creatus est, ac mox consul anno 58 a.C.n.. Tum triumviri[1] potentia sua rempublicam regebant.Gabinio consule tribunus plebis Publius Clodius Pulcher multas leges triumviris placentes, optimatibus vero displicentes, ad populum ferebat. Gabinius consul suo imperio eum adiuvit, inter cetera contra Ciceronem qui in exsilium proficisci coactus est. Ex eo tempore Cicero Gabinio inimicissimus fuit, eo magis quod Gabinius etiam fautores Ciceronis in equestri ordine, ut Lamiam, ex urbe expulit. Clodius Gabinio beneficium rependit : nam legem tulit qua provincia Syria Gabinio a populo decreta est (nihil enim habebat quod a senatu sperare posset). Iam aestate eiusdem anni Clodius et Pompeius dissentire de re publica coeperunt ac Gabinius, Pompeio omnibus aliis praelato, seditioso turbulentiorique tribuno restitit. Mox tamen in provinciam profectus est.

In Syria primo Iudaeorum seditionem repressit, atque eis Hyrcanum regem imposuit, Aristobulo et Alexandro filio eius proelio devictis. Litteras de ea re ad senatum misit, sperans si non triumphum, at saltem supplicationem sibi decerni posse. Sed senatus Gabinio infestus erat, quod per tribunum plebis et populum, invito senatu, provinciam obtinuerat : itaque omnes honores ei denegavit, exultante Cicerone ignominia inimici sui.

Praeterea publicanorum iram movit, dum multa vectigalia per ministros suos exigit nec secundum societates publicanorum contra provinciales iudicia dare patitur. Postemo regem Aegyptiorum Ptolemaeum XII Auleten in regnum restituit, e quo ab Alexandrinis anno 58 a.C.n. expulsus fuerat. Tum Ptolemaeus auxilium petitum Romam venerat, ac magnas pecunias omnibus potentibus ibi viris pollicitus erat. Magnae contentiones inter senatores fuerunt : nam alii Pompeium in Aegyptum mittendum censebant, alii rem Cornelio Lentulo tum proconsuli Ciliciae mandare volebant (exempli gratia Cicero) ; postremo quindecimviri sacris faciundis Sibyllinos libros consuluerunt et ad senatum rettulerunt Ptolemaeum vi restituere nefas esse. Tum res dilata est. Nihilominus anno 55 a.C.n. Gabinius cum exercitu Romano, auctore quidem Pompeio sed contra voluntatem senatus, sponte sua Aegyptum ingressus est, Alexandrinos vicit ac decem milibus talentis acceptis praesidium militum Romanorum regi Ptolemaeo reliquit.

Post reditum tripliciter ab inimicis accusatus est, ita ut Cicero eum defendere a Pompeio coactus sit. Primo de maiestate, quod iniussu populi aut senatus exercitum extra provinciam duxerat et milites Romanos regi externo tradiderat. Pompei opera absolutus est. Deinde repetundarum, quod pecunias indebitas sibi extorserat, in quo iudicio invidiae ordinis equestris et publicanorum succubuit. Damnatus est, quamquam a Cicerone defensus, et in exsilium proficisci coactus est. Quod si absolutus esset, etiam de ambitu causam dicere oportuit.

Bello civili Caesar eum exsilio revocavit et provinciam Illyricum ei mandavit. Ita non adversus ipsum Pompeium bellum gessit Gabinius, sed a legatis Pompeianis victus et Salonae obsessus, morbo obiit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Id est Caesar, Pompeius et Crassus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Caesar, tertio libro De Bello civili, capitulis 4 et 103.
  • Cicero Pro lege Manilia sive de Imperio Cn. Pompei.
    • Pro Domo 23 et 55.
    • Pro Sestio 18-20, 71 et 93.
    • De provinciis consularibus
    • In Pisonem 27-28, 41, 48-51.
    • secunda Philippica capitulo 48.
    • libro secundo Epistularum ad Atticum, epistula 5, necnon libro quarto ep. 17-19.
    • libro undecimo Epistularum ad familiares epistola 16 necnon libro duodecimo ep.29.
    • libro tertio Epistularum ad Quintum fratrem, epistulae 1-4 (necnon libro primo ep.2 et libro secundo ep.6).
  • Titus Livius, Periochae 99 et 105.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitulis 31-32.