Publius Vatinius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In republica Romana antiqua Publius Vatinius (circa 95 a.C.n. natus, mortuus vero post 43 a.C.n.) fuit Caesarianus  ; cum Cicerone autem, per aliquantum dumtaxat temporis graves inimicitiae ei fuere. Consulatum anno 47 a.C.n. gessit.

De familia[recensere | fontem recensere]

Vatiniorum familia e Reate in Sabinis orta est, in qua familia Publius Vatinius solus summos magistratus Romae gessisse videtur. Ita homo novus fuit, patrocinio Caesaris, ut multi illo tempore, provectus. Antoniam autem uxorem duxerat, filiam Marci Antonii Cretici, cui anno 74 a.C.n. pro praetore bellum adversus piratas mandatum erat, et Iuliae, sororis Lucii Iulii Caesaris, consulis anno 64 a.C.n.. Postea circa finem vitae Pompeiam, nobilem feminam et cum Pompeio Magno cognatam, uxorem habuit.

Deformi corpore morborum causa fuisse constat: pedibus enim aegrotabat, et faucium tumore adfectus erat. Cum adversarii alii tum maxime Cicero haec vitia corporis saepe palam irriserunt: itaque Vatinio virtute animi ac constantia maxima opus fuit, ut ad consulatum perveniret

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Difficile in primis est, cum de Vatinio quaerimus, veritatem dinoscere: nam multa de eo homine per Ciceronem nobis tradita sunt, qui eum oderat et invectivam in Vatinium scripsit adhuc exstantem. Non semper callido ac vehementi advocato credendum est, qui iniuriis non semper abstinuit!

Publius Vatinius quaestor ad annum 63 a.C.n. factus est, adiuvante socero Lucio Caesare, qui tum consul erat. Provincia "aquaria" ei obvenit, id est litus inter Ostiam et Puteolos curabat. Cum Puteolos missus esset, iram incolarum per furta improba meruisse dicitur, quorum querelae ad Ciceronem consulem renuntiatae sunt (nihil apertius de eo negotio narravit Cicero).

Anno 62 a.C.n., Gaio Cosconio proconsuli Hispaniae Ulterioris legatus fuit. Post reditum tribunus plebis anno 59 a.C.n., Gaio Caesare Marco Bibulo consulibus, fuit. Quo anno popularibus ac maxime Caesari studuit dum leges ad populum fert: lex Vatinia nobilissima Galliam Cisalpinam ac Illyricum per quinquennium post consulatum Caesari decrevit. Caesar postea, fortasse per iocum, contendit Vatinium nihil gratis eo anno egisse.

Anno proximo (58 a.C.n.), ab inimicis et optimatibus apud iudices accusatus est quod contra leges et auspicia multa in tribunatu fecisset : auctore enim Caesare non tantum Marci Bibulis consulis obnuntiationes perpetuas sed etiam intercessiones nonnullorum tribunorum optimatibus faventium in legibus ferendis neglexerat. Itaque e Gallia ubi legatus Caesari voluerat esse celerrime Romam reversus est ubi tribunus plebis Publius Clodius ei saluti fuit ac per sequentes annos multa simul fecerunt Vatinius et Clodius, dum popularium partibus favent: Ciceronem in exsilum egere, Titum Annium Milonem apud iudices non semel de vi et ambitus accusaverunt, item Publium Sestium, quem Cicero feliciter defendit (Pro Sestio).

Post repulsam comitiis aediliciis anno 57 a.C.n. acceptam, Publius Vatinius anno 55 a.C.n. praetor factus est. Nec tamen iusta aut aequa comitia eius fuere: nam triumviri omnem vim potentiae suae adhibuerunt, ne optimatium candidatus, Marcus Cato, praetor fieret. Quam ob rem Vatinius denuo ab optimatibus apud iudices de vi accusatus est. Tum vero a Cicerone ipso defensus, cui Pompeius persuaserat ut, inimicitiae oblitus veteris, in gratiam cum Vatinio rediret, facile absolutus est. Oratio non exstat: ridendum erat si Ciceronem licuisset legere defendentem Vatinium, quem paucos ante menses, in Publii Sestii iudicio, contemptu ac maledictis suis oneraverat! Ex illo scilicet tempore Cicero optimatium partibus discedens triumvirum voluntatibus obtemperare coepit.

Postea Vatinius, qui militaris artis expers non erat, legatus Caesari in Gallia anno 51 a.C.n. fuit necnon deinde bello civili portum Brundisium adversus Pompeianorum ducem Decimum Laelium anno 48 a.C.n. feliciter defendit. Ubi post pugnam ad Pharsalum ex Epiro redientem Ciceronem benigne accepit ac bona fide tutatus est. Praeterea initio anni 47 a.C.n. mare Hadriaticum in Caesaris potestatem redegit, dum Marcum Octavium Pompeianorum ducem navali proelio vincit atque ipsius navem demergit. Ob quae merita Caesar eo ipso anno per nonnullos dies ei consulatum detulit, Quinto Fufio Kaleno collega dato. In augurum quoque collegium tum cooptatus est.

Post consulatum, provinciam Illyricum ab anno 46 a.C.n. usque ad initium anni 43 a.C.n. pro consule rexit, quo tempore a militibus desertus ad Marcum Brutum transeuntibus, qui bellum adversus triumviros gesturus provinciam Vatinii invaserat, Romam reversus de Dalmatiis die 31 Iulii 42 a.C.n. triumphavit, quas gentes debellaverat, cum proconsul in Illyrico esset. Post triumphum, nihil de Vatinio accepimus.

De homine.[recensere | fontem recensere]

Scriptorum antiquorum iudicium de Vatinio saepe acerbissimum fuit ; haec enim apud Velleium legimus : " (Vatinius) in quo deformitas corporis cum turpitudine certabat ingenii, adeo ut animus eius dignissimo domicilio inclusus videretur ".

Huius rei causae tres : primo quod multi auctores admiratione Ciceronis opinionem eius quamvis iniquam plane secuti sunt. Deinde ipse per se successus ac profectus homini sine maioribus et sine posteris, qui memoriam defenderent, apud multos invidiae fuerunt : "e caeno emersus" dixit Cicero qui et ipse tamen homo novus erat. Tertio philosophi, Stoicae praesertim sectae, Catonem velut exemplar sapientis in re publica fuisse existimabant. Frequens autem in scholis hoc thema proponebatur, utrum virum sapientem rei publicae interesse oporteret necne ? Tum memorabant Catonem a Vatinio comitiis praetoriis superatum esse, non secus ac si dixissent tum virtutem, sanctimoniam probitatemque a vitio, turpitudine et flagitio superatas esse. Haec Seneca : ". Vatinium, hominem natum et ad risum et ad odium ; addidit tamen : " scurram fuisse et uenustum ac dicacem memoriae proditum est. In pedes suos ipse plurima dicebat et in fauces concisas: sic inimicorum, quos plures habebat quam morbos, et in primis Ciceronis urbanitatem effugerat. Sed scurra apud Senecam laus non est.

Si verum quaerimus Vatinius et ipse philosophiae studuit, qui Pythagorae doctrinam secutus est. Praeterea nonne fortis bello, fidelis in amicitiis ac constantissimus fautor popularium partium in vita publica fuit ? Quae quis de Cicerone adfirmare auderet ?

Fontes[recensere | fontem recensere]