Aeneas
Aeneas (-ae, m.) Troianus in mythologia Romana est Veneris et Anchisae filius, cuius uxor, Creüsa, filia Priami Hecubaeque et soror Hectoris, ei Ascanium peperit. Troia capta, Aeneas fugae se mandavit, ut Iovis et Apollinis iussu illos in sedes novas duceret, qui ex populo Troiano superessent. Profugus vi tempestatis Karthaginem delatus est, ubi Dido regina in amorem eius incidit. Aeneas monitu Iovis a Mercurio delato Didonem Karthaginemque reliquit. Fatum Aeneae erat in Italia novam urbem condere. Dido spreta se interfecit, postquam Aenean Troianos Romanosque exsecrata est.
Post longos errores Aeneas Latium advenit, ubi Turno rege Rutulorum multis proeliis devicto Laviniam, filiam Latini regis, in matrimonium duxit. Unde ex Troianis et indigenis coniunctis nova gens orta est.
Aenean fuisse virum summae pietatis Vergilius nos credere vult, nam ex Troia incensa patrem Anchisen umeris ferrens Penates conservavit; etiam deos semper honorabat. Quibus de rebus et Ennius et Vergilius poetae carmina heroica inlustrissima conscripserunt.
Re vera: deseruit Troiae in flammis suam uxorem bonam ruinaque impius homo. Nam eius dei vocari videntur imperium atque opes.