Rostra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rostra (derivatum a rostrum) temporibus imperii Romani erat nomen cuiusdam suggestús in Foro Romano siti.

Anno 338 a.C. Romani finito Bello Latino gentem Volscium devincerunt portumque Antium occupaverunt. Rostra ibi capta tropea a consule Gaio Maenio Romam deportata sunt inque Foro Romano, accuratius in Comitio iuxta Capitolium collem imposita sunt. Hoc loco rhetores consuetudine orationes ad populum habentes saepe ut specula ascendebant, ut clarius latiusque audirentur. Praeterea Leges XII Tabularum ibi fixae erant, prima constitutio Rei Publicae Romanae. Iulii cum forum renovarent rostra in novum locum translocaverunt.


Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!