Latinitas bona

Hieronymus Carcopino

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hieronymus Carcopino (Jérôme Carcopino; natus Vernolii in Pertico die 27 Iunii 1881; Lutetiae mortuus die 17 Martii 1970) fuit alumnus Scholae Normalis Superioris Lutetianae, rerum gestarum scriptor et vir publicus Francicus.

Historiam Romae docuit; de Sulla, de Romanorum religione et de Caesaris vita scripsit. Ab anno 1912 usque ad 1920 docuit in universitate Algeriensi; postea, 1938 usque, apud Sorbonam. Fuit etiam socius Academiae Francicae (cui anno 1955 cooptatus est) et Academiae inscriptionum et litterarum humaniorum Lutetiae. Ab anno 1941 usque in 1942 fuit minister educationis in administratione Regiminis Vippiacensis.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Virgile et les origines d'Ostie. Lutetiae: De Boccard, 1919
  • La basilique pythagoricienne de la Porte Majeure. Lutetiae: Artisan du livre, 1926.
  • Autour des Gracques: études critiques. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1928.
  • Virgile et le mystère de la 4e églogue. Lutetiae: L'Artisan du livre, 1930
  • Ce que Rome et l'Empire Romain doivent à la Gaule. Oxoniae: Clarendon Press, 1932
  • Points de vue sur l'impérialisme romain. Lutetiae, 1934.
  • La vie quotidienne à Rome à l'apogée de l'Empire. Lutetiae: Librairie Hachette, 1939.
  • Les secrets de la correspondance de Cicéron. 2 voll. Lutetiae: L'Artisan du Livre, 1947
  • Études d'histoire chrétienne. Lutetiae: Michel, (1953)
  • Passion et politique chez les Césars. Lutetiae: Hachette, 1958
  • Alésia et les ruses de César. Lutetiae: Flammarion, 1958
  • Le Vatican. Lutetiae: Flammarion, 1958
  • Profils de conquérants. Lutetiae: Flammarion, 1961

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stéphanie Corcy-Debray, Jérôme Carcopino, un historien à Vichy. Lutetiae: L'Harmattan, 2001. ISBN 2-7475-0831-5
  • Pierre Grimal, Cl. Carcopino, P. Oubliac, Jérôme Carcopino, un historien au service de l'humanisme. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1981

Nexus externi[recensere | fontem recensere]