Sextus Pompeius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus aureus a Pompeio factus, Sicilia, 37-36 a.C.n.

Sextus Pompeius Magnus Pius (ca. 67 - 35 a.C.n. erat filius iunior Pompei Magni a tertia uxore, Mucia Tertia, frater iunior Gnaei Pompei. Contra alterum triumviratum pugnavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Caesare Rubiconem transgresso anno 49 a.C.n., inito bello civili, Sexti frater Gnaeus patrem secutus cum senatoribus ad orientalem effugit. Sextus interim Romae in custodia Corneliae Metellae novercae remansit. Cum Pompei exercitus apud Pharsalum superatus esset, Sextus cum Cornelia ei in Lesbos insula occurrerunt et una in Aegyptum fugerunt. In adventu, Sextus observabat patrem dolo occidi. Postquam Cornelia Romam rediit, sed Sextus in provincia Africa copias ante Caesarem iunxit.[1]

Postquam apud Thapsum Scipionem Catonemque, fratres Pompeios apud Munda vicit Caesar. Gnaeus Pompeius supplicio capitis affectus est, sed Sextus iterum effugit. Hoc tempore ad Siciliam, quo copias navales exstrueret, venit. Caesare interfecto, Bruto Cassioque mortuis, Octavianus Sexto in medio inter se et Antonium oppugnabat. Sextus Octavianum apud Messinam vicit, sed a Marco Agrippa apud Naulochum superatus est. Sextus ad Asiam fugit, sed Mileti sine iudicio supplicio capitis affectus est.[1]

In litteris[recensere | fontem recensere]

In Lucani carmine De Bello Civili Sextus in libro sex comparet. Hic Sextus, qui cognoscere futurum vult, ad potentissimam Thessalidem proficiscitur ut Erichthonem consulat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Jones, Tom B (1976). "Pompeius Magnus, Sextus". In William D. Halsey. Collier's Encyclopedia. 19. Macmillan Educational Corporation. p. 234.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sextum Pompeium spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!