Legio I Germanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Legio I Germanica pars exercitus Romani fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Legionis signum taurus fuit. Anno 48 a.C.n. a Iulio Caesare bello civili contra Pompeium constituta est et primo in pugna apud Dyrrhachium certavit et deinde in Pugna apud Pharsalum. Caesare anno 44 a.C.n. necato ad Octavianum transiit. Et anno 31 a.C.n. pro eo Actiaca in pugna nitebatur. Annis 30 - 17 a.C.n. castra legionis in Hispania Tarraconensis fuit et milites legionis Cantabris bellum inferrebant. Anno 17 in Germaniam Superiorem translata est et urbem Moguntiacum condiderunt, postea caput provinciae. Anno 6 a.C.n. Legio I Tiberio duce expeditioni contra Maroboduum regem Marcomannorum interfuit. Tiberius legioni nomen "Germanicae" dedit. Anno 9 Clade Variana accepta legio cum Legione V Alaudis finem imperii ad Rhenum fluvium defendere potuit. Deinde annis 9 - 16 castra in Colonia Agrippina habuit et tum ab anno 35 Bonnae fuit. Anno 68 legio cum aliis (V Alaudis, Legione XV Primigenia Legione XVI Gallica) conspirationem Gaii Iulii Vindicis suppressit. Nerone imperatore necato Legio in verba Galbae successoris iuravit, sed mox Ianuario anni 69 Vitellium, qui in Germania Inferiore purpuram sumpserat, sequebatur. Anno Quattuor Imperatorum finito legio inter insurrectionem Batavorum cum Legione XVI Gallica missae est, ut Legionis V Alaudis und Legione XV Primigeniae auxilium ferrent, qui apud Coloniam Ulpiam Traianam obsidebantur. Sed Legio I ipsa a Germanis oppugnabatur et paene exstirpata est. Batavis victis legio cum Legio VII Galbae imperatoris coniuncta est et nunc Legio VII Gemina vocabatur[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 9