Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Commune Parisiorum anni 1871

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saeptum militare
Sepulcrum Petri La Chaise

Commune Lutetiae (Francogallice Commune de Paris) regnum fuit quod 18 Martii anno 1871 incepit et 28 Maii anno 1871 finitum est. Curia Lutetiae contra Franciae regnum placita socialistica sequens urbem ordinabat. Et tum et hodie Communitas Lutetiae exemplum putatur democratiae quae opificum consiliis temperatur et ius laboratorium, ius educationis, interdictio labori impuberum prostitutionisque ac suffragium universale mulierium postulantur.

Francia Sedani devicta erat et bellum inter Germaniam et Franciam gestum indutiis Versaliarum finitum erat. Deinde mense Septembri anno 1871 res publica tertia in Francia proclamata est cui administer primarius Adolphus Thiers praeerat. Thiers a bello vacuus cupidinem novarum rerum in paterna terra debellare voluit.

Post proelia crudelia communitarii (Francogallice Communards) debellati sunt postquam Germania captivos Francogallicos ante tempus demiserat ut exercitum Adolphi Thiers numero augerent. Postrema proelia fuerunt in catacumbis et ad sepulcrum Petri La Chaise.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Communitatatem Lutetiae spectant.