Apollonius Molon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arx (Acropolis) Rhodi — in parte posteriore ruinae templi Apollinis.

Apollonius Molon[1] (Graece Ἀπολλώνιος ὁ τοῦ Μόλωνος[2] et Ἀπολλώνιος ὁ Μόλων[3]) fuit iuris consultus, grammaticus et in primis rhetor Graecus, qui saeculo primo a.C.n. Rhodi floruit. Molo[4] — quo nomine etiam appellabatur[5]Alabandae in Cariae urbe natus erat.

De vita[recensere | fontem recensere]

Apollonius Molon a puero ad rhetoris officium adspirabat Menecle, rhetore Alabandensi, usus doctore. Finitis studiis Rhodum in insulam propinquam migravit, quae tum celeberrima rhetoricae, grammaticae et philosophiae sedes erat. Ibi artem rhetoricam docere coepit. Inter suos discipulos numerabat Gaium Iulium Caesarem et Marcum Tullium Ciceronem.[6]

Quibus de rebus scripserit[recensere | fontem recensere]

Molonem complures libros artem rhetoricam tractantes scripsisse cognovimus,[7] inter quos librum de ornamentis rhetoricis disserentem.[8] Etiam orationes suas ad usum discipulorum edidisse, neque grammaticam quidem praeterisse videtur. Satis enim compertum habemus Molonem Homerum tractasse commentario, qui cum observationes rhetoricas tum explanationes allegoricas complectebatur,[9] quarum specimen a Porphyrio, philosopho neoplatonico, datum est ex nono carmine Iliadis.[10] Molo etiam adversus philosophos scripsit. Quid illo libro contineretur, parum compertum habemus, sed credi potest eum philosophorum maximos, sicut Socratem et Platonem, reprehendisse.[11]

Opus scripsit "de acie contra Iudaeos"[12] e quo fragmentum unum satis parvum hodie exstat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quint. inst. 3.1.16.
  2. Plut., Cicero 4.
  3. Iosephus, contra Apionem 2.145.
  4. Quae de hoc homine sui temporis claro cognovimus pauca et exigua apud Brzoska (1895) et Bar-Kochva (2010: 471-477) inveniuntur.
  5. Val.Max. 2.2.3.
  6. Plut., Caesar 3.1, Cicero 4.5-6; Suetonius, Divus Iulius 4.
  7. Quint., inst. 3.1.16.
  8. Phoebammon, De figuris 1.44. Brzoska (1895: 142).
  9. Bar-Kochva (2010: 475).
  10. Porph., quaestionum Homericarum ad Iliadem pertinentium reliquiae 1.126-127 Schrader; Bar-Kochva (2010: 474 n. 12) summarium satis bonum praebet.
  11. Cic., de or. 1.75; Scholia in Aristophanem 1.3.1: Scholia vetera in Nubes 144; Diogenes Laertius vitae philosophorum 3.34. Bar-Kochva (2010: 475).
  12. Iosephus, contra Apionem 2.148

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fragmenta[recensere | fontem recensere]

Investigationes[recensere | fontem recensere]

  • Bar-Kochva, Bezalel (2010) The image of the Jews in Greek literature: the Hellenistic period. Berkeley (California): University of California Press. (Hellenistic culture and society, 51.)
  • Bruwaene, M. van den (1958) Cicero's leerjaar op Rhodos. Hermeneus 30: 65-71.
  • Brzoska, Julius (1895) Apollonios (#85). RE II 1: 141-144.
  • "Molon (2)" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!