Lucanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marcus Annaeus Lucanus

Marcus Annaeus Lucanus fuit poeta Romanus. Natus est Cordubae in Hispania Baetica anno 39, filius M. Annaei Melae fratris Lucii Annaei Senecae minoris, educatus Romae. Uxorem duxit Argentariam Pollam, Hispanam genere, ut videtur[1]. Neronis Caesaris iussu mortem voluntariam obiit anno 65.

Vita Lucani (Suetoni de poetis)[recensere | fontem recensere]

Tres breves narrationes antiquae, prima secundum Suetonium et altera secundum Vaccam et tertia secundum incognitum auctorem qui caret tempus. Digressi in Martiale Cassio Dioneque Annalibus Taciti et uno Statii Silvae permittunt modicam biographiam. Lucanus nepos M. Annaei Senecae erat et eum Seneca Minor patruus docuit. Nato in familiaribus divitiarum eo, studet Athenae rhetoricam et datus est educationem philosophicalem a patruo Seneca.

M. Annaeus Lucanus Cordubensis prima ingenii experimenta in Neronis laudibus dedit quinquennali certamine.

Post bellum civile, quod a Cn. Pompeio Magno et C. Iulio Caesare gestum est, recitavit ut praefatione quadam aetatem et initia sua cum Vergilio conparans ausus sit dicere: "et quantum mihi restat ad Culicem". Hic initio adulescentiae, cum ob infestum matrimonium patrem suum ruri agere longissime cognovisset.

Revocatus Athenis a Nerone cohortique amicorum additus atque etiam quaestura honoratus, non tamen permansit in gratia: si quidem aegre ferens, <quod se> recitante subito ac nulla nisi refrigerandi sui causa indicto senatu recessisset, neque verbis adversus principem neque factis excitantibus post haec temperavit: adeo ut quondam in latrinis publicis clariore cum crepitu ventris hemistichium Neronis magna consessorum fuga pronuntiarit "sub terris tonuisse putes."

Sed et famoso carmine cum ipsum, tum potentissimos amicorum gravissime proscidit.

Ad extremum paene signifer Pisonianae coniurationis extitit, multus in gloria tyrannicidarum palam praedicanda ac plenus minarum, usque eo intemperans, ut Caesaris caput proximo cuique iactaret. Verum detecta coniuratione nequaquam parem animi constantiam praestitit. Facile enim confessus et ad humillimas devolutus preces matrem quoque innoxiam inter socios nominavit sperans impietatem sibi apud parricidam principem profuturam. Impetrato autem mortis arbitrio libero codicillos ad patrem corrigendis quibusdam versibus suis exaravit epulatusque largiter bracchia ad secandas venas praebuit medico.

Poemata eius etiam praelegi memini, confici, ac veno proponi, non tantum operose et diligenter, sed inepte quoque.

Opus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sylvie Dardaine, La Gens de Argentaria en Hispania (La femme de Lucain avait-elle une origine hispanique?), Mélange de la Casa de Velasquez, 1983, 19, pp5-15. Martialis VII,21 et 23 ; X,64. Statius, Silvae II,7.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]