Gaius Iulius Caesar (praetor 92 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Iulius Caesar (natus circa 140 a.C.n.; mortuus 85 a.C.n.) fuit senator, C. Marii fautor, et frater Sex. Caesaris consulis. In matrimonium duxit Aureliam e stirpe Aureliorum Cottarum, filiumque genuit C. Caesarem dictatorem futurum et filias duas, quarum una L. Pinario nupsit, altera M. Balbo.

C. Caesar tribunus militaris et quaestor meruit; praetor fuit anno (si recte distinguitur) 92 a.C.n. et postea proconsul Asiae. Romae subito domi mortuus est mane dum caligas pedibus alligat.[1]

C. Iulius Caesar (dictatoris pater): imago ficta e Rouillii Promptuario iconum insigniorum (1553)

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. C. Brennan, The Praetorship in the Roman Republic, p. 555
  • T. R. S. Broughton, Magistrates of the Roman Republic, vol. 2 pp. 17, 20