Alexandria

E Vicipaedia
(Redirectum de Alexandria Magna)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Alexandria (discretiva)

Despectus in litus Alexandriae

Alexandria vel Alexandrea (Arabice الإسكندرية al-Iskandariyya) est urbs Aegypti circiter 3 870 000 civium (anno 2006) et inter urbes orbis terrarum praecipuas.

Index

[recensere] Aer

Aeris diagramma

Alexandriae aer calidus est et paucus imber (190 mm pro anno) a mense Novembri usque ad mensem Aprilem effunditur.

[recensere] Historia

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Alexandria antiqua

Civitas nomine Alexandri Magni nuncupata, qui illam condidit, magis magisque crevit, cum portus esset Aegypti ad triticum in Italiam ferendum. Forma urbis antiquae a principio ab Alexandro ipso ordinata est. Nota ob turrem vel Pharum in insula ante Alexandriam sita cui nomen est Φάρος (et fuit unum e septem miraculis mundi) atque ob bibliothecam omnem sapientiam mundi continentem, urbs Alexandria floruit sub Graecis Ptolemaeis et postea sub Romanis. De pharo Gaius Iulius Caesar scripsit: "Pharus est in insula turris, magna altitudine, mirificis operibus exstructa, quae nomen ab insula accepit".[1] Aevo Christiano Alexandria metropolis fuit theologiae et episcopatus magni Athanasii.

Anno 640 urbs capta est a Mahometanis ... Anno 2002 nova bibliotheca aedificata est.

[recensere] Incolae noti

Vide indicem incolarum notorum Alexandriae

[recensere] Notae

  1. Caesar, De Bello Civili 3,112.

[recensere] Bibliographia

  • Getzel M. Cohen, The Hellenistic settlements in Syria, the Red Sea Basin, and North Africa. Berkeley: University of California Press, 2006. ISBN 978-0-520-24148-0 Paginae selectae
  • N. Hinske, ed., Alexandrien: Kulturbegegnungen dreier Jahrtausende im Schmelztiegel einer mediterranen Großstadt. Moguntiaci, 1981

[recensere] Pinacotheca

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis