Gaius Marius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marius inter ruinas Carthaginienses.

Gaius Marius (natus anno 156 a.C.n. Cereatarum apud Arpinum; mortuus Romae die 13 Ianuarii 86 a.C.n. Romae) vir publicus ac militaris Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Humili loco natus est ex ordine equestri Cereatarum. Pater eiusdem nominis erat, mater Fulcinia nominabatur. Filius eius Gaius Marius Minor anno 82 a.C.n. consulatum adeptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Militiae tirocinium anno 134/133 a.C.n. in Hispania inter obsidionem Numantiae duce Aemiliano Scipione posuit; erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem, et impigram ad pericula et labores alacritatem[1]. Scipio, cum inspicere voluisset quemadmodum ab unoquoque equi curarentur, Marii equum validum et bene curatum invenit: quam diligentiam imperator plurimum laudavit. Quadam die cum forte post cenam Scipio cum amicis colloqueretur, dixissetque aliquis, si quid Scipioni accidisset, ecquemnam alium similem imperatorem habitura esset respublica? Scipio, percusso leniter Marii humero, "Fortassis istum", inquit. Quo dicto excitatus Marius dignos rebus, quas postea gessit, spiritus concepit.

De animo eius hoc tempore Gaius Sallustius Crispus rerum gestarum scriptor haec dixit:

"Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adoleuit. Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir - nam postea ambitione praeceps datus est - consulatum appetere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Novus nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur."

Deinde, inter annos 133 a.C.n. et 129 a.C.n. tribunus militum electus est[2]. Postea quaestor electus est et anno 119 tribunus plebis fuit. Tum legem Mariam de suffragiis tulit[3]. Optimatibus resistentibus neuqe aedilis curulis neque plebeius electus est[4], sed anno 115 praetor fuit et deinde annis 114/113 a.C.n. propraetor Hispaniam Ulteriorem administravit.

Marius legatus Quinto Caecilio Metello Numidico in Numidia, criminando eum anno 107 a.C.n. adeptus est primum consulatum, et in eius locum suffectus. Bellum Iugurthinum a Metello prospere coeptum confecit. Iugurtha ad Getulos profugerat, eorumque regem Bocchum adversus Romanos concitaverat. Marius Getulos et Bocchum agressus fudit. Castellum in excelsa rupe positum, ubi regii thesauri erant, non sine multo labore expugnavit. Bocchus bello defessus legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sylla quaestor a Mario ad regem remissus, qui Boccho persuasit ut Iugurtham Romanis traderet. Iugurtha igitur vinctus ad Marium deductus est, quem Marius triumphans ante currum egit, et in carcerem coenosum inclusit, quo cum Iugurtha veste detracta ingrederetur, os diduxit ridentis in modum et similisque desipienti exclamavit: "Proh! quam frigidum est vestrum balneum!"

Marius post expeditionem Numidicam anno 104 iterum consul creatus est, eique bellum contra Cimbros et Teutones decretum est. Contra mos maiorum Marius annis 104 - 100 a.C.n. perpetue consul mansit. Teutones novi hostes ab extremis Germaniae finibus profugi, novas sedes quaerebant. E Gallia exclusi in Italiam transgressi sunt; nec primum impetum barbarorum tres duces Romani sustinuerant; sed Marius primo anno 102 Teutones sub ipsis Alpium radicibus assecutus proelio oppressit: vallem fluviumque medium hostes tenebant, unde militibus Romanis nulla aquae copia: aucta necessitate virtus causa victoriae fuit; namque Marius sitim metuentibus ait digitum protendens: "Viri estis: en illic aquam habebitis." Itaque tam acriter pugnatum est, tantaque caedes hostium fuit, ut Romani victores de cruento flumine non plus aquae biberent, quam sanguinis barbarorum.

Deletis Teutonibus Gaius Marius in Cimbros convertitur: hi ex alia parte Italiam ingressi Athesim flumen non ponte nec navibus, sed ingesta obrutum sylva transiluerant; quibus occurrit Marius. Tum Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros sibi suisque fratribus postulantes. Ignorabant scilicet Teutonum cladem. Cum Marius ab eis quaesivisset quos illi fratres dicerent; Teutones nominaverunt. Ridens Marius: "Omittite, inquit, fratres; tenent hi acceptam a nobis terram aeternumque tenebunt." Legati sensere se ludibrio haberi, ultionemque Mario minati sunt, statim atque Teutones advenissent. "Atqui adsunt, inquit Marius, decetque vos hinc non discedere, nisi salutatis vestris fratribus." Tum vinctos adduci iussit Teutonum duces qui, in proelio capti fuerant.

His rebus auditis, Cimbri castris egressi die 30 Iulii 101 a.C.n. ad pugnam prodierunt. Marius aciem ita instituit, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur. Incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum multitudo. Caesa traduntur centum et octoginta hominum millia. Nec minor cum uxoribus pugna, quam cum viris fuit: illae enim obiectis undique plaustris altae desuper, quasi e turribus, pugnabant lanceis contisque. Victae tamen legationem ad Marium miserunt libertatem orantes, quam cum non impetrassent, suffocatis elisisque infantibus, aut mutuis concidere vulneribus, aut vinculo, e crinibus suis facto, ab arboribus iugisque plaustrorum subrectis pependerunt. Ferant unam conspectam fuisse quae pedibus suis duos filios, seipsam vero ex arbore suspenderat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • Marius (carmen epicum Ciceronis deperditum)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Marius 3
  2. Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 63, 4
  3. Marcus Tullius Cicero, de legibus III 17,39
  4. Plutarchus, Marius 5


Antecessores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Hortensius
Consul
107 a.C.n.
cum
Lucio Cassio Longino
Successores:
Quintus Servilius Caepio et Gaius Atilius Serranus
Antecessores:
Gnaeus Mallius Maximus et Publius Rutilius Rufus
Consul
104 a.C.n.
cum
Gaio Flavio Fimbria
Successores:
Lucius Aurelius Orestes et Gaius Marius III
Antecessores:
Gaius Flavius Fimbria et Gaius Marius II
Consul
103 a.C.n.
cum
Lucio Aurelio Oreste
Successores:
Quintus Lutatius Catulus et Gaius Marius IV
Antecessores:
Lucius Aurelius Orestes et Gaius Marius III
Consul
102 a.C.n.
cum
Quinto Lutatio Catulo
Successores:
Manius Aquillius et Gaius Marius V
Antecessores:
Quintus Lutatius Catulus et Gaius Marius IV
Consul
101 a.C.n.
cum
Manio Aquillio
Successores:
Lucius Valerius Flaccus et Gaius Marius VI
Antecessores:
Manius Aquillius et Gaius Marius V
Consul
100 a.C.n.
cum
Lucio Valerio Flacco
Successores:
Aulus Postumius Albinus et Marcus Antonius Orator
Antecessores:
Lucius Cornelius Cinna I et Gnaeus Octavius
Consul
86 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Cinna II
Successores:
Lucius Cornelius Cinna III et Gnaeus Papirius Carbo