Quintus Tullius Cicero

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Tullius Cicero (natus circa 102 a.C.n., anno 43 a.C.n. necatus), Marci Tullii Ciceronis frater et Titi Pomponii Attici gener, fuit vir publicus et militaris Romae Antiquae.

Cursus Honorum[recensere | fontem recensere]

Quintus fuit anno 67 aedilis, anno 62 praetor, et annis 61–59 propraetor in Asia. Romam regressus, a Publii Clodii Pulchri gladiatoribus paene trucidatus est. Legatus sub Iulio Caesare in Gallia et postea sub Marco fratre in Cilicia meruit.

Bello civile inter Caesarem et Pompeium ingruto, Quintus et Marcus Pompeium optulati sunt, sed post proelium apud Pharsalum, in quo Pompeius superatus est, Caesarem sibi conciliaverunt. Anno 43, in proscriptione quae mortem Caesaris secuta est, ambo fratres perierunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Connubium Quinti et Pomponia fuit infelicissimum. Numquam ad populum vel in curia, foro, Senatu locutus est, et saepe asseveravit: "Iam sufficit in familia, sicut in urbe, orator unus." Tametsi natura fuit miles, se immiscuit in literatura: annales, poemata heroica, tragoedias scripsit, et Sophoclis ludos scaenicos traduxit.

Quattuor ex suis epistolis nobis sunt notae: una ad Marcum fratrem, tres ad Tironem, Marci fratris libertum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commentariolum petitionis