Legio III Gallica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Legio III Gallica legio Romana anno 49 a.C.n. a Gaio Iulio Caesare ad bellum civile contra Cn. Pompeium condita fuit. Pugnae apud Pharsalum anno 48 a.C.n. et apud Munda anno 45 a.C.n. interfuit. Post mortem Caesaris Marcus Antonius anno 41 a.C.n. eam ad bellum Parthicum accepit et in bellum civile contra Octavianum duxit. Post cladem Antonii in Syriam missa est. Nerone imperatore legio a Gnaeo Domitio Corbulone in Parthos ducta est, tum in Moesiam translata est. Bello civili anni 69 Legio III Gallica primo Othoni, deinde Vespasiano sequebatur. Ea adiuvante Vespasianus Vitellium apud Cremonam vicit. Bello civili finito in Syriam reversa est et secundo saeculo saepe contra Persos pugnavit. Propter rebellionem Elagabalus imperator legionem anno 219 dissolvit, milites ad Legionem III Augustam transtulit, sed Alexander Severus eam iterum in Syria constituit. Ad annum 323 aut diutius in Syria mansit.

Legati Legionis[recensere | fontem recensere]

Legatus legionis inter alios fuerunt: