Iulia (uxor Pompeii Magni)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maritus Iuliae : effigies Pompei Magni in denario a filio Sexto post mortem percusso circa annum 40 a.C.n.

Iulia (nata anno 83/82 a.C.n.; mortua anno 54 a.C.n.) fuit C. Iulii Caesaris filia quam e prima uxore Cornelia, filia Lucii Cinnae quater consulis, genuit. Ac primo Quinto Servilio Caepioni sponsa erat, qui Caesari in consulatu magno auxilio fuit adversus collegam Marcum Bibulum. Sed anno 60 a.C.n. tres potentes cives, Caesar, Pompeius et Crassus, societatem (primum triumviratum dictum) in re publica inierunt, qua honores et provincias inter sese partiri possent. Hanc societatem etiam privatis vinculis firmare decrevere : itaque, spreta fide erga Caepionem, anno 59 a.C.n. Cn. Pompeius Magnus Iuliam in matrimonium duxit; amantissima mariti fuisse traditur, cui filium vel filiam parturiens mortua, in Campo Martio sepulta est, ubi post decem annos et pater Caesar monumentum iuxta filiam accepit.

Pater Iuliae : Gaius Iulius Caesar in denario anno 44 a.C.n. percusso.

Quam mortem unam ex praecipuis causis belli civilis fuisse omnes historici antiqui putaverunt, vel potius , si vixisset Iulia aut saltem liberos genuisset, solam potuisse Caesari Pompeium reconciliare existimaverunt. Quapropter tertio libro ineunte Pharsaliae suae poeta Lucanus umbram Iuliae induxit Pompeio in somno visam atque imminentem cladem et mortem marito nuntiantem. Anno 46 a.C.n. Caesar munus populi epulumque in filiae memoriam pronuntiavit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]