Rubico

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rubico
Rubicone
Rubico, apud Bellariam - Igeam Marinam
Rubico, apud Bellariam - Igeam Marinam
Nomina
Nomina Latina Rubico (-onis, m.)
Nomina Vulgaria Rubicone
Geographia physica
Longitudo 29 km
Altitudo principii 250 m
/s
Area ex qua aqua afflui km2
Principium Stringara
Ostium Mare Hadriaticum
Geographia politica
Terrae Italia Italia
Regiones Aemilia et Romania Aemilia et Romania
Provinciae Foroliviensis et Caesenas
Urbes principes Sabinianum, Gattheum
Tabula geographica
Fluminis Rubiconis iter
Postscripta Flumina Italiae

Rubico[1] (n) (Italiane: Rubicone) fluvius parvus Italiae est, in agro Foroliviensi et Caesenati et in Aemilia et Romania Regione situs.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen a rubendo derivatu est propter aquarum colorem.

Decursus[recensere | fontem recensere]

Apud Stringaram (in municipio Castri Sulliani), flumen nascitur. Inde descendit in agro Foroliviensi et Caesenati, et deinde se effundit in Hadriaticum mare apud Gattheum et Bellariam - Igeam Marinam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Rubico praesertim eo celeber est, quod saeculo primo ante Christum natum finis erat inter Galliam Cisalpinam et Italiam.

Caius Iulius Caesar, anno XLIX a.Chr.n., trans Rubiconem duxit exercitum. Ex quo bellum civile ortum est.

Hodie autem dubium est, cui rivulo prope Forum Livii sito hodie respondeat Rubico.

Sed hodie unum flumen sic appellatur, quia, rebus in dubiis stantibus, Benitus Mussolini, anno1933 nolens tam gravem quaestionem insolutam esse, adspiciens istud parvum flumen, decrevit ipsum antiquum Rubiconem esse. Bello acto et Mussolini mortuo, decuriones oppidorum apud "Rubiconem decretum", quamquam Communismum propugnatores et illius factionis participes essent et quamquam communisti omnia a Mussolini decreta irrita et vana putavissent, dixerunt se non permissuros fluminis nominis mutationem. Mussolini dixit! Sic hodie Rubicon loquitur de antiqua et de recentiori historia.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rubiconem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plin. nat. 3.115 fluvius Rubico; Sil. It. Pun. 8.453. Rubicon apud Claudianum (paneg. Hon.Aug.cos.VI 365) invenitur.