Calpurnia (uxor Caesaris)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In republica Romana Calpurnia erat filia L. Calpurni Pisonis, consulis anno 58 a.C.n., et tertia ultimaque uxor Gai Iulii Caesaris.

Cur eam Caesar duxerit ?[recensere | fontem recensere]

Caesar eam duxit[1] anno 59 a.C.n., cum consul esset, videlicet ut adfinitatem ac societatem cum potenti familia Calpurniorum Pisonum iniret. Nam Lucius Piso Caesari in consulatu successit anno 58 a.C.n. et leges ab eo latas adversus inimicos defendit, qui eas abrogare cupiebant. Nonnulli docti homines modernae aetatis putaverunt ideo quoque Caesarem hanc necessitudinem contraxisse, ut Gallos in clientelam suam adduceret : nam mater Pisonis e Gallia Cisalpina oriunda erat et Caesar ex lege Vatinia et senatusconsulto proconsulatum Galliarum sibi potissimum elegerat. Tertio heredem certe sibi optabat : sed, quamquam hoc matrimonium per quindecim annos usque ad mortem dictatoris perduravit, liberi geniti sunt nulli et Caesar alios amores secutus est, ut Cleopatram.

De somnio.[recensere | fontem recensere]

De Calpurnia saepe narratur somnium quod ultima nocte ante Idus Martias habuit. Cui in somno domus ruere visa est et maritus ante oculos confodi. Frustra tamen Caesarem oravit, ne senatui illo die interesset. Propter quod somnium Gulielmus Shakesperius eam induxit in fabulam Iulius Caesar inscriptam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nam priorem uxorem Pompeiam paulo ante repudiarat ob suspicionem adulterii cum Publio Clodio

Fontes[recensere | fontem recensere]