54 a.C.n.
E Vicipaedia
| Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
|---|---|
| Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
| Decennia: | decennium 7 a.C.n. · decennium 6 a.C.n. · decennium 5 a.C.n. |
| Anni: | (61 a.C.n.) · 60 a.C.n. · 59 a.C.n. · 58 a.C.n. · 57 a.C.n. · 56 a.C.n. · 55 a.C.n. · 54 a.C.n. · 53 a.C.n. · 52 a.C.n. · 51 a.C.n. · (50 a.C.n.) |
Annus 54 a.C.n.
[recensere] Eventa
- Lucio Domitio Appio Claudio consulibus Iulia, filia Caesaris et uxor Pompei, quae primi triumviratus pignus fuerat, interiit.
- Comitia consularia magnum flagitium viderunt : nam ambo consules pactionem iniere cum duobus ex candidatis. Omnes candidati ambitus apud iudices postulati sunt nec comitia consularia ante finem anni fieri potuerunt.
- Gaius Iulius Caesar iterum in Britanniam transiit, ubi Cassivellaunum vicit et tributum imposuisse sese iactavit. Sed postquam abiit Britannia rursus libera fuit.
- In Gallia initio hiemis Eburones hiberna in sua civitate posita Ambiorige duce adorti sunt : XV cohortes cum legatis Quinto Titurio Sabino et Lucio Aurunculeio Cotta occiderunt. Eodem tempore Nervii quoque hiberna Romana et Quintum Tullium Ciceronem legatum obsederunt : difficile demum repulsi sunt. Quae clades et tot militum interitus Caesarem vehementer adfecit.

