Vita Marci Antonii (Plutarchus)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
"Cleopatra mortua" a Reginaldo Arthur anno 1892 picta

Vita Marci Antonii est libellus biographicus de M. Antonio triumviro a Plutarcho Chaeroneensi saeculo I p.C.n. compositus et in serie Vitarum parallelarum comprehensus; in qua serie Plutarchus comparationem facit inter Demetrium Poliorcetem et Antonium. Fontes varios adhibuit : Ciceronis Orationes Philippicas; Augusti libros De vita sua; Asinii Pollionis Historias; Q. Dellii Historias; historiam ab Olympo scriptam, Cleopatrae medico; fortasse etiam memorabilia ab aliis conscripta de morte Antonii et Cleopatrae; sine dubio fontes orales sicut Philotas Amphissensis medicus, Lampriae (Plutarchi avi) amicus, qui de coquina palatii Alexandrini narraverat. Quinto decimo saeculo a Leonardo Aretino, sexto decimo a Guilielmo Xylandro Latine versus est.

Plutarchus breviter describit cenas Antonio a Cleopatra datas anno 41 a.C.n., opere fortasse Q. Dellii utens, atque cenam a Sex. Pompeio Miseni datam anno 39 a.C.n..

Haec vita, a Thomasso North Anglice versa, fons fuit ludi scaenici Antony and Cleopatra a Shakesperio scripti.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • R. Flacelière, E. Chambry, edd., Plutarque: Démétrios-Antoine. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1977 (Collection Budé) (Graece, Francogallice)
  • C. B. R. Pelling, ed. Plutarch: Life of Antony. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1988. ISBN 978-0-521-28418-9 (Graece) cum commentario Anglico.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. G. Huzar, Mark Antony: a biography. Minneapoli, 1978
  • R. Scuderi, Commento a Plutarcho: Vita di Antonio. Florentiae, 1984


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.