De bello Gallico

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina prima ex editione Commentariorum de Bello Gallico cum imagine C. Iulii Caesaris, anno 1783 edita.
Charta Galliae 100 saeculo a. C. n. monstrans loci gentes Gallicae.
Vercingetorix pro Caesar dedat post Alesiae pugnam. Pictura a Lionel Royer ab anno 1899.

Commentarii De Bello Gallico, sive De Bello Gallico, est opus Gaii Iulii Caesaris octo libros continens, in quibus suam in Galliam, Helvetiam, Germaniam, Britanniam incursionem factam describit. Septem libros scripsit singulos, dum bellum contra hostes Gallicos gerit, octavus autem ab Aulo Hirtio familiarissimo Caesari conscriptus est. Caesar primus fuisse videtur, qui Gallos et Celtas unum atque eundem populum esse notavit.[1]

Caesar narrans de se ipso persona tertia, rarissime prima uti solet.

Libri exordium est fortasse inclutissima linguae Latinae sententia: "Gallia est omnis divisa in partes tres." Hi libri non modo pro scientia belli valent, sed etiam primam scientiam de Gallis Germanisque et geographia Gallica Germanicaque continent.

Index

Personae in commentariis [recensere]

Praeter Caesarem ipsum alii, et Romani et barbari, nobis noti sunt e paginis Caesaris. Vercingetorix, dux omnium Gallorum, est maximi momenti. Inter Romanos habemus T. Atium Labienum, Q. Titurium Sabinum, L. Aurunculeium Cottam, Q. Tullium Ciceronem fratrem minorem oratoris, P. Sextium Baculum centurionem. Inter Gallos et Germanos laudandi sunt Orgetorix Helveticus, Ambiorix Eburonis, Eporedorix Aeduus, Critognatus Aeduus. Nihil autem dicitur de Asterige qui persona ficta est.

Exemplum[2] [recensere]

Initium primi libri 'De Bello Gallico'

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Commentarii de bello Gallico apud Vicifontem.

Notae [recensere]

  1. BG 1,1.
  2. Hans H. Orberg, Lingua Latina Per Se Illustrata - C. Iulii Caesaris Commentarii De Bello Gallico, Libri 1, 4 et 5, 2003.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!