Latinitas bona

Flamen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caput flaminis galerum gerens (apex summo capite conspicuus non est). Tertio saeculo, ex Musaeo Parisiensi Lupariensi

Flamen (-inis m.) sacerdos publicus Romanus erat, qui singulo deo inserviebat. Quindecim omnino flamines erant, tres maiores et duodecim minores. In antiquiore ordine sacerdotum flamines maiores continuo post regem atque ante ipsum Pontificem Maximum locum habebant. Officium flaminis flamonium, uxor eius flaminica erat.

De origine flaminum[recensere | fontem recensere]

Ut pleraque instituta ad religionem pertinentia, quae antiqua esse videbantur, ita flamines a rege Numa[1] creatos esse memoriae traditum est, ut partem sacrorum a rege antea perfectorum susciperent. Nomen eorum a filamine, quod lanae filo cinctum apicem[2] summo capite gerebant, ductum esse antiqui Romani credebant, sed moderni auctores originem indoeuropaeam tam vetusto sacerdotio quaesiverunt, ut Georgius Dumézil, vir comparandis inter se religionibus et mythicis fabulis populorum indoeuropaeorum nobilis factus, qui flamen idem verbum esse atque Indicum brahman voluit. Sic antiquiores quam rex Numa esse possunt. Sed non omnes idem sentiunt. Quidam simplicius flaminem a flando duxerunt, id est flando ignem sacrum.

Nomen gentis Flaminiae a flamine derivatum est (nobilissimus est Caius Flaminius Nepos ad lacum Trasumenum ab Hannibale victus), necnon cognomen Flamininus (exempli gratia liberator Graeciae Titus Quinctius Flamininus).

De flaminibus maioribus et deis eorum[recensere | fontem recensere]

Flamines maiores patricio genere orti et confarreationis ritu non minus parentes eorum quam ipsi matrimonium contraxisse debebant - id est maxime solemne atque religiosum genus matrimonii cui Pontifex Maximus et flamen Dialis intererant. Praeterea Romae adsidue remanere eos oportebat. Hi autem erant:

  • Flamen dialis id est Iovis
  • Flamen martialis id est Martis.
  • Flamen Quirinalis, id est dei Quirini.

Quod hi dei tam antiquo sacerdotio praediti erant nos docet hanc triadem masculorum deorum tres maximos deos Romanos fuisse antequam Etrusci reges triadem Capitolinam attollerent, id est Iovem, Iunonem Minervamque (duabus deabus inclusis).

Hanc tripertitionem flaminum maiorum Dumézil ad tripertitionem officiorum maiorum in vetusta societate indoeuropaea refert. Nam Iovem initio deum regni ac sacrorum (id est antiquitus magicarum artium), ut apud Indicos Varunam aut Mithram, Martem autem belli ut Indram, Quirinum fecunditatis, opum ac divitiarum ut Nasatyam fuisse voluit. Sic in Indica societate tripertitio fuit inter sacerdotes, bellatores et homines qui opes gignebant (exempli gratia agricolae, pastores, artifices, mercatores...). Haec interpretatio ingeniosissima quidem est sed mera coniectura probatione carens remanet.

Alii ternos flamines ad nascentem Romam tribusque antiquas referunt : tres enim fuerunt (Luceres, Ramnes, Tities); alii deum alium in monte alio cultum ac Martem Latinorum Palatium incolentium deum, Quirinum Sabinorum Quirinalem collem habitantium, Iovem gentis in Capitolino monte sedem habentis (sive Latini, sive Sabini, sive etiam Etrusci fuere) fuisse volunt. Etc. Hoc certe non absurde putant deos singulos fuisse trium partium quae coalescendo Romam fundavere: nam semel in anno tres flamines maiores simul carro arcuato per urbem vehebantur ad sacrum deae Fidei faciendum; qui ritus societatem veterem fide mutua innixam renovare ac confirmare videri potest.

De flaminibus minoribus et deis eorum[recensere | fontem recensere]

De duodecim flaminibus minoribus, qui contra plebei homines erant, decem tantum nobis noti sunt:

Ara Pacis : nonnulli flamines apice supra caput eminente insignes.

Plerique dei hac enumeratione comprensi tempore Ciceronis vel Varronis magni dei non iam erant, nisi Ceres et Vulcanus. Falacer aut Furrina mera nomina erant de quibus coniectura scribebant, cum nihil certi scirent. Nam haec enumeratio nos revocat ad condicionem religionis Romanae multo antiquiorem vetustissimis litteris Latinis.

De flamine Diali[recensere | fontem recensere]

Aulus Gellius, qui secundo saeculo multa vetusta scripta transcripsit ac sic nobis servavit, de caerimoniis flaminis Dialis nos certiores fecit. A quo multis interdictis vel castibus impeditum eum sacerdotem fuisse scimus. Exempli gratia ei nefas erat:

  • iurare (etiam in iudicio).
  • uxorem repudiare vel aliter divortium facere (nam flaminica quoque in cultu Iovis partes suas agebat).
  • sub dio capite nudo sine apice esse (nam Sulpicius quidam flamonio decedere coactus est quod apex ei in sacro forte capite delapsus erat).
  • tunicam sub dio exuere ne nudus tamquam in oculis Iovis exsisteret.
  • anulo aut nodo in vestitu uti.
  • mortuum tangere vel locum ubi bustum erat intrare.
  • farinam fermento imbutam tangere.
  • capram, carnem non coctam, fabam et hederam tangere aut tantum nominare.
  • trinoctium continuum in lecto suo non cubare.
  • exercitum in armis videre
  • equo vehi

E quo apparet eum impeditum fuisse quominus exercitum duceret ac magistratus cum imperio, sicut praeturam et consulatum, gereret. Quocirca in rebus gestis Romanorum non saepe de flamine Diali mentio facta est.

Hi mores etiam observabantur: - si uxorem amiserat, flamonio se abdicabat - pedes lecti eius luto circumliti erant - capilli unguesque decisi ab homine libero sub arbore felici terra operiebantur - si quis vinctus domum eius introierat liberabatur vinculis catenaeque e tecto in viam demittebantur - ignis e domo eius efferri non poterat nisi ad sacros usus - quotidie feriatus erat, id est dies omnis ei religiosus erat.

Rursus magni honores ei tribuebantur: sella curulis, introitus in senatum (quamquam hoc quidem non semper in usu fuisse videtur), toga praetexta atque etiam lictor unus. In conviviis continuo infra regem accumbebat. Solus flaminum albogalerum gerebat, id est galerum ex corio albo (nam Iovi hostia alba sacrificabatur). Sed post reges exactos Pontifex maximus cum collegio pontificum universae religioni Romanae praefectus est: ita tribus nominibus propositis, flaminem Dialem ipse eligebat (etiam invitum capere poterat). Si flamen adversa valitudine aut alia de causa impediebatur, Pontifex Maximus in eius vicem sacra suscipiebat. Praeterea si quando controversia aut quaestio de iure vel caerimoniis flaminis exsistebat, Pontifex maximus, ut iuris divini peritissimus, de ea re cognoscebat decernebatque. Nam in religionis interpretatione flamen pontificum dicioni subiectus erat.

Flaminica quoque sacra obibat[3] : nundinis enim omnibus arietem Iovi in Regia immolare solebat. Si forte tonitrua audierat nihil agere eam oportebat antequam piaretur.

De ceteris flaminibus non multa accepimus, sed ad tam multas caerimonias animos intendisse eos necesse non fuit, quoniam dei eorum ad salutem Reipublicae tanti momenti non erant. Nihilo minus tamen flamen Martialis ac Quirinalis, cum in provincias proficisci volebant, a Pontifice Maximo Romae retineri solebant.

De flaminibus Augustalibus rebusque novis ceteris[recensere | fontem recensere]

Reipublicae exeuntis tempore utilitas huius sacerdotii ex horrida antiquitate in aetatem tam diversam immutati remansi non iam recte intellegebatur: itaque caerimoniae neglegentius observabantur ac flamines ipsi minore reverentia fruebantur. Ita accidit ut post necem L. Cornelii Merulae, anno 87 a.C.n. perpetratam, per quinque et septuaginta annos flamen dialis fuit nullus. Gaius Iulius Caesar destinatus quidem flamen fuerat sed numquam inauguratus ob Sullae dictatoris inimicitias. Dictator et ipse factus, Gaius Caesar honores divinos, aras et flaminem qui sibi, ut deo, sacrificaret, accepit ita ut Marcum Antonium consulem anno 44 a.C.n. tamquam flaminem Caesaris ipse eligeret. Haec est origo divini cultus imperatorum.

Post bella civilia Caesar Augustus religionem maiorum in pristinum honorem revocare voluit: itaque pontifex maximus anno 12 a.C.n. factus, flaminem dialem necnon ceteros restituit. Sed eodem tempore flaminem divi Iuli et cultum imperialem confirmavit, ita ut Romae et in Italia mortui (id est divi!) tantum imperatores sacra et templa haberent, in provinciis contra Romae et Augusto (id est imperatori regnanti) arae statuerentur. Mox in omnibus fere municipiis et coloniis per universum imperium, quinque primis saeculis post Christum natum, flamines Augustales fuere, qui sacrificarent tam vivis quam mortuis et inter deos decreto senatus relatis imperatoribus. Magistratus honorificus flamonium tum erat magis quam vera religio sed cultus imperatorius tam diversas nationes in unum populum ac velut unam civitatem confudit: hoc enim politicum propositum Augusti fuerat. In plurimis monumentis ac cippis isti sacerdotes nomen suum cum flaminis titulo et imagine apicis, qui semper velut insigne flamonii permansit, reliquerunt.

Conclusio[recensere | fontem recensere]

Flamen primo velut res propria dei sui erat, cui similis quodam modo vita et aspectu esse debebat. Itaque inaugurabatur non secus atque statua vel templum ita ut, vinculis et officiis vitae humanae una cum uxore liberatus, deo suo tantummodo operam daret. Quod commune ei cum Vestalibus et argumentum evidens antiquitatis maximae est: nam a more Romano quem postea novimus abhorret. Cicero enim ait Romanos eosdem homines et exercitus ducere et sacerdotia publica exercere et magistratus summos gerere semper voluisse, ut ab optimis viris non minus res publica optime gereretur quam iura deorum exactissime observarentur. Romae ordo sacerdotum separatus numquam fuit (quod contra et apud Gallos (Druidae) et in India vel in Medio Aevo videmus). Itaque sub Imperatoribus flamen paulatim ceteris sacerdotum collegiis similior factus est, ita ut in provinciis quibusdam flamines Augustales sacerdotes Augustales nominarentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dion. Hal. II,64. Titus Livius I,20.
  2. Apex = ramulus olivae filo lanae summo galero sacerdotis adfixus.
  3. Dion. Hal. Ant. Rom. II,22,4.


Fontes[recensere | fontem recensere]

in secunda Philippica XLIII,110.
in tertia decima Philippica XIX,41 et XXI,47.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]