Ervinus Huber

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ervinus Huber anno 2012

Ervinus (Theodisce: Erwin) Huber (natus in oppido Reisbach Bavariae 26 Iulii 1946) est vir publicus Bavariae factionis CSU.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Huber anno 1963 oppido Dingolfing scholam mediam finivit, deinde minister publicus pro Administerio Aerarii Publici Bavariae factus est. Annis 19691973 gymnasium vespertinum frequentavit et maturitatem adeptus est. Deinde Monachii oeconomiae studebat atque anno 1978 diploma accepit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ervinus Huber uxorem duxit et duos liberos ex ea habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Huber, sodalis CSU, est ab anno 1978 legatus senatus terrae Bavariae. Annis 19881994 secretarius generalis factionis suae erat. Anno 1994, Edmundus Stoiber praeses ministrorum Bavariae eum administrum civitatis in cancellaria civitatis fecit, quem magistratum ad annum 1995 duxit, cum administer aerarii publici nominatus est. Ab anno 1998 iterum cancellariam civitatis administer rexit. Anno 2003 praeterea, administerium rerum foederalium suscepit. Mense Decembri 2005, novus administer oeconomiae et commeatus nominatus est; quod officium ad annum 2008 duxit. Cum Stoiber pronuntiavisset, se mox a magistratibus se recessurum, Huber die 29 Septembris 2007 praeses factionis CSU electus est. Quod factio sua anno 2008 electionem senatus terrae perdiderat, 25 Octobris 2008 a magistratu praesidis se recessit. Successor Horatius Seehofer electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]