Volfgangus Tiefensee

E Vicipaedia
Volfgangus Tiefensee anno 2017

Volfgangus Ervinus Bernhardus (vulgo: Wolfgang Erwin Bernhard) Tiefensee (natus 4 Ianuarii 1955 Gerapolis) est vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam anno 1973 finitam Tiefensee primo tirocinium technicae communicationis fecit, deinde ad annum 1976 miles sine armis conscientiae causae militavit. Tum scholam machinatorum frequentabat et machinator electronicae artis factus est. Annis ab 1979 ad 1982 Lipsiae informaticae disciplinae et tum etiam electrotechnicae studebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum Res publica Democratica Germanica rebus novis anno 1989 moveretur, Tiefensee consiliarius urbis electus est. 26 Aprilis 1998 magister civium Lipsiae creatus est. Hunc honorem etiam post electionem anni 2005 tenuit. Sed eodem anno a Angela Merkel cancellaria (CDU), quae foedus regnandi cum SPD fecisset, Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum nominatus est. Hoc officium amisit post electionem Dietae Foederalis anni 2009. Eadem electione autem legatus Dietae Foederalis electus est atque etiam anno 2013 electus est.[1] Sed die 11 Decembris 2014 legationem ad Dietam Foederalem deposuit, ut minister oeconomiae Thuringiae in consilio ministrorum Bodonis Ramelow fieret.[2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)

Angela Merkel (CDU) | Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD, ad 21 Novembris 2007) Olaus Scholz (SPD, ab 21 Novembris 2007) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Michael Glos (CSU, ad 10 Februarii 2009) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ab 10 Februarii 2009) | Horatius Seehofer (CSU, ad 27 Octobris 2008) | Ilse Aigner (CSU, ab 31 Octobris 2008) | Franciscus Josephus Jung (CDU) | Ursula de Leyen (CDU) | Ulla Schmidt (SPD) | Volfgangus Tiefensee (SPD) | Sigmarius Gabriel (SPD) | Annetta Schavan (CDU) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) Thomas de Maizière (CDU)