Gulielmus Hoegner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gulielmus (vulgo: Wilhelm) Hoegner (natus 23 Septembris 1887, mortuus 5 Martii 1980 vir publicus Theodiscus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Hoegner Berolini, Monaci Erlangenque iurisprudentiae studebat et anno 1911 doctor iuris promotus est. Anno 1914 sua sponte exercitui Germanico accedebat, sed propter valetudinem repudiatus est. Itaque annis sequentibus Assessor et iuris consultus laborabat. Anno 1920 procurator publicus factus est, postea etiam iudex erat. Cum Nazistae anno 1933 rerum potiti essent, Hoegner 1 Maii administer publicus dimissus est, quod iam anno 1919 sodalis SPD factus est atque in Tirolem fugit, ubi secretarius Socialistae factionis Austriae erat. Anno 1934 in Helvetiam emigravit. Ibi a re publica recedere coactus est et libros quosdam de constitutione futura Germaniae composuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Germania anno 1945 liberata in patriam revertit atque iterum - iussu Friderici Schäffer praesidis ministrorum Bavariae restitutionem iudiciorum Bavariae rexit. Brevi tempore etiam summus iudex eius terrae fuit. Tum 28 Septembris 1945 ab Americanis, qui Bavariam occupaverant, novus praeses ministrorum factus est. Americanorum iussu novam constitutionem Bavariae composuit. Februario 1946 etiam praeses SPD Bavariae creatus est. Post electiones autem perditas Hoegner de honore praesidis ministroum recessit et Ioannes Ehard (CSU) successor eius electus est. Qui autem Hoegner administrum iustitiae atque vicarium praesidum fecit. Cum autem factio sua SPD anno 1947 coalitionem Hoegner invito finiebat, etiam ductum SPD reliquit. Anno 1950 post electiones secundas SPD iterum cum CSU coalitionem fecit atque Hoegner administer internarum rerum creatus est. Anno 1954 SPD electiones tertias vicit atque Hoegner 14 Decembris aliis factionibus adiuvantibus iterum praeses ministrorum creatus est. Hunc honorum tenuit ad usque victoriam CSU in electione foederali anni 1957: Factiones, qui cum SPD Bavariam rexerunt, ad CSU defecerunt atque Ioannes Seidel (CSU) eius successor creatus est. Annis 1958 - 1962 Hoegner sodales SPD in senatus terrae Bavariae duxit, ipse ad annum 1970 legatus senatus mansit. Anno 1961 brevi tempore etiam legatus Dietae Foederalis erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Curriculum vitae (Lingua Theodisca)