Georgius Rüttgers

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Rüttgers anno 2006

Georgius (vulgo: Jürgen) Rüttgers (natus 26 Iunii 1951 in Pulheim) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1969 ad usque 1978 Coloniae Agrippinae historiae et iurisprudentiae studebat. Tum brevi tempore apud unionem urbium et vicorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae operam dedit et mox cursum honorum iniit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1970 Rüttgers sodalis CDU factus est. Annis 1980 ad usque 1987 minister publicus oppidi Pulheim fuit. Tum legatus in Dietam Foederalis Germaniae electus est, in sua factione mox magnam auctoritatem habuit. Annis 1994 - 1998 minister foederalis institutionis erat, quem officium post electionem foederalem perditam perdidit. Anno 2000 dietam foederalem reliquit et legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae creatus est, cum contra Wolfgangum Clement, praesidem ministrorum huius terrae, electionibus contenderet, sed eo tempore victus est. Quinque annis post iterum candidatus huius magistratus vicit et 22 Iunii 2005 praeses ministrorum et praeses factionis suae huius terrae foederalis electus est. Sed 9 Maii 2010 electionem perdidit, qua factio sua decem per centum suffragiorum minus quam proxima electione adepta est. Postquam diutius de foedere regnandi disputatum est neque Rüttgers maioritas legatorum favere visum est 25 Iunii se ab omnibus magistratibus se recessurum praedixit et 14 Iulii Hannelora Kraft (SPD) ei praeses ministrorum successit. 31 Octobris Norbertus Röttgen eius successor praeses CDU Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae factus est. Anno 2012 legatus ad senatum terrae se recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]