Wernerus Schwarz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wernerus Schwarz (ad laevam) cum collega Birmanico

Wernerus (Theod.: Werner) Schwarz (natus 21 Ianuarii 1900 Hamburgi, mortuus 2 Septembris 1982 apud Odislonem) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et Munus [recensere]

Familiae origo Virtembergia erat, pater eius mercator Coffei fuit. Ad annum 1917 gymnasium Hamburgi frequentabat atque deinde in scholam commercii venit. Anno 1918 brevi tempore miles conscriptus est. Annis 1919 - 1925 Schwarz in universitate Hohenheim (Stuttgardia) et Monachii agriculturae studebat atque tum diversis fundis, ab anno 1926 in fundo patris apud Oldisloen laboravit. Ab anno 1933 et collegio agricolarum sui pagi praefuit. Post Bellum Orbis Terrarum II Slesvici et Holsatiae foederis agricolarum praeses vicarius fuit.

Cursus honorum [recensere]

Schwarz ab anno 1952 sodalis CDU fuit et anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Cum Hinricus Luebke (CDU) Praeses Foederalis Germaniae creatus esset, Schwarz 14 Octobris 1959 Administer Foederalis Rei Agrariae in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Hoc officio et Ludovico Erhard cancellario foederali facto fungebatur. Sed post electionem Dietae Foederalis anni 1965 die 26 Octobris consilium ministrorum reliquit. Neque iam candidatus Dietae Foederalis erat. Causa erat, quod Erhard contra consilia Schwarz cum aliis nationibus Foederis Europaei de pretiis frumentorum egerat[1].

Notae [recensere]

  1. http://www.spiegel.de/spiegel/print/d-46274657.html Commentarius hebdomadalis DER SPIEGEL de administris anno 1965 dimissis (lingua Theodisca)