Hugo Comes de et ad Lerchenfeld in Köfering et Schönberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hugo Comes de et ad Lerchenfeld in Köfering et Schönberg (vulgo:Hugo Max Graf von und zu Lerchenfeld auf Köfering und Schönberg, natus 21 Augusti 1871 oppido Köfering, mortuus 13 Aprilis 1944 Monachii) iuris peritus atque vir publicus Bavariae Factionis Popularis Bavariae (BVP) fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avunculus eius eiusdem nominis (1843-1925) XXX annos legatus Bavariae Berolini fuit, ab anno 1888 ad usque finem Belli Orbis Terrarum I. Uxor eius Americana fuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post studium iurisprudentiae Lerchenfeld 1898 - 1900 Berolini minister publicus in administerio rerum internarum laboravit. Anno 1915 vicarius vigilum praefectus Theodiscus in oppido Poloniae occupato Lodzia factus est. Paucis mensibus post eundem magistratum Varsoviae administrabat. Hic et legatus Germaniae ad consilium regni Poloniae a Theodiscis anno 1916 conditae erat. Hoc tempore et linguam Polonicam didiscit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lerchenfeld post bellum sodalis BVP factionis factus est. Fuit legatus Imperii Theodisci apud Hassiam rem publicam.

Praeses Ministrorum Bavariae[recensere | fontem recensere]

21 Septembris 1921 praeses ministrorum Bavariae creatus est. Eo tempore graves discordiae inter Bavaria et Imperium Germanicum fuerunt: Postquam Matthias Erzberger Administer Imperii Aerarii Publici 26 Augusti a sicariis extremae dextrae caesus est, lex ad em publicam servandam promulgata est. Sed Bavaria Gustavo Ritter de Kahr duce hanc legem non observabat, sed ipsa consultum ultimum constituit. Lerchenfeld novus praeses ministrorum de hac re cum cancellario Theodisco Iosepho Wirth convenit atque consultum ultimum sustulit. 5 Novembris 1921 Monachii Ludovicus III, rex olim Bavariae, sepultus est. 2 Novembris 1922 a magistratu se recessit, cum discordiae inter sodales BVP exortae sunt. Successor eius Eugenius Ritter de Knilling electus est.

Legatus Parlamenti Theodisci[recensere | fontem recensere]

Electione Dietae Imperii Maio anni 1924 Lerchenfeld legatus Dietae Imperii factionis BVP electus est. Sed iam 31 Octobris 1926 se recessit.

Legatus Germaniae[recensere | fontem recensere]

Lerchenfeld 1926 - 1931 legatus Germaniae in Austria fuit, annis 1931 - 1933 in Belgia. Ab hoc officio a Nazistis, qui tum rerum potiti sunt, revocatus est.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]