Christianus Lindner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christianus Lindner anno 2007

Christianus (Theod. Christian) Lindner (natus 7 Ianuarii 1979 Wuppertal in oppido) vir publicus Germaniae factionis FDP est.

Index

Iuventus et munus [recensere]

Postquam anno 1998 testimonium maturitatis adeptus est, Lindner ad usque annum 2006 Bonnae rebus politicis, iurisprudentiae atque philosophiae studebat. Annis 1997 - 2004 societatem divulgationis possidebat. Annis 2000/2001 etiam societatem computatrorum rexit, quae autem mox corruit.

Cursus honorum [recensere]

Lindner ab anno 1995 sodalis FDP est et ab anno 1998 inter rectores factionis Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae est. Annis 2000 - 2009 Lindner legatus senatus terrae, annis 2004 - 2010 secretarius generalis FDP huius terrae fuit. Anno 2009 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Mense Decembri 2009 Guidone Westerwelle praeside factionis suadente secretarius generalis totius factionis creatus est. Die 14 Decembris 2011 autem nuntiavit, se ab hoc officio se recessurum, postquam factio sua suffragia diversa perdidit[1].

Nexus externi [recensere]

Notae [recensere]