Otto Schily

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otto Schily anno 1983

Otto Schily (natus 20 Iulii 1932 Bochi) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam maturitate finitam Schily Monachii, Hamburgi Berolini iustitiae studebat. Anno 1962 secundam probationem accepit et ab anno 1963 iurisconsultus laborat. Annis 1968 - 1977 nonnullos reos tomocratiae accusatos defendebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schily ab anno 1980 sodalis Viridum fuit. Anno 1983 legatus Dietae Foederalis electus est. Quod tum legati viridum post annos duos se recedere ab honore legatorum more factionis coguntur, Schily 1986 Dietam Foederalem reliquit. Anno 1987 reelectus est. Sed cum 2 Decembris 1989 inter praesides legatorum Viridum creatus non esset, Viridum factionem reliquit et sodalis SPD factus est. 2 Decembris 1990 iterum in Dietam Foederalem missus est. Anno 1998 a novo cancellario Foederali Gerhardo Schröder Administer Foederalis Rerum Internarum nominatus est. Hunc honorem ad annum 2005 tenuit. Electione Dietae Foederalis anni 2009 Schily non iam candidatus erat.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]