Factio democratica socialis Germaniae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Factio democratica socialis Germaniae est siglum factionis socialis democraticae Germaniae, quod Germanice significat "Sozialdemokratische Partei Deutschlands". Est una duarum permagnarum factionum Germaniae.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Factio universalis SPD anno 1890 condita est. Iam prius operarii partes singulas condiderant, sed illo demum anno vires suas coniunxerunt. Cum Sociales Democratici temporibus Germanici Imperii Secundi diu summos magistratus fugere deberent, magis magisque fautores conciliaverunt. Die 12 Ianuarii 1912 Suffragio Dietae Imperii Germanici SPD factio primo tempore plurimos legatos habuit.

Anno 1914 plurimi Sociales Democratici fenore probato in bello gerendo discordiam factionum omnium et certamen contra imperatorem antea factum obruta esse censuerunt. Die 13 Ianuarii 1916 Carolus Liebknecht factionem SPD parlamenti Theodisci ("Reichstag") deseruit, quod pecunias imperatori pro bello credendas negavit. Factio sua pro patria contra hostes defendenda contendit. Ita etiam Fridericus Ebert censuit, qui 11 Ianuarii novus praeses factionis SPD electus erat. Anno 1917 ob eadem rem aliqui sodales - inter eos Hugo Haase factionem reliquerunt et novam USPD condiderunt. Anno 1919 seditiosissimi sodales - inter eos Rosa Luxemburg et Carolus Liebknecht factionem KPD condiderunt. Postquam Germani in hoc primo bello in toto terrarum orbe facto cladem acceperunt, Sociales Democratici summam potestatem Germaniae assumpserunt. Consodalis eorum factionis, Fridericus Ebert, primus praeses Rei Publicae Wimarensis creatus est. Anno 1924 alii sodales USPD ad SPD reverterunt, alii ad KPD iter fecerunt.

Anno 1933 in Germania dictatura erecta est, et SPD (et reliquae partes) prohibitae sunt. Multi socii aut Germaniam fugerunt aut illic restiterunt. Multi in campis captivi custodiendi retenti sunt, quorum magna pars necata est.

Post alterum bellum in toto terrarum orbe factum Sociales Democrati denuo eorum factionem condiderunt. In Zona Sovietica factiones KPD et SPD die 21 Aprilis 1946 socialis democraticis invitis consociati sunt. Nec prius quam 1989 factio in hac parte Germaniae iterum condita est. Anno 1949 cladem electionis acceperunt et usque ad annum 1966 adversam factionem, h.e., oppositionem, formaverunt.

Tum tres per annos coalitione cum Christiana Democratica Unione iuncti erant. Ab anno 1969 ad annum 1982 cancellarii Germaniae Gulielmus Brandt et Helimutus Schmidt etiam rectores factionis SPD fuerunt.

Anno 1998 rector factionis SPD, Gerhardus Schröder, cancellarius foederalis factus est et ad annum 2005 mansit.

Annis 2005 - 2009 factio una cum Unione Angela Merkel (CDU) cancellaria Germaniam regnabat magna in coalitione, ab anno 2009 iterum adversa factio est.

Praesides[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1946:

Nomen tempus officii
Curtus Schumacher (natus 1895, mortuus 1952) 11 Maii 1946 - 20 Augusti 1952
Ericus Ollenhauer (natus 1901, mortuus 1963) 27 Septembris 1952 - 14 Decembris 1963
Gulielmus Brandt (natus 1913, mortuus 1992) 16 Februarii 1964 - 14 Iunii 1987
Ioannes Iochen Vogel (natus 1926) 14 Iunii 1987 - 29 Maii 1991
Björn Engholm (natus 1939) 29 Maii 1991 - 3 Maii 1993
Ioannes Rau (natus 1931, mortuus 2006) 3 Mai 1993 - 25 Iunii 1993
Rudolphus Scharping (natus 1947) 25 Iunii 1993 - 16 Novembris 1995
Anscharius Lafontaine (natus 1943) 16 Novembris 1995 - 12 Martii 1999
Gerhardus Schröder (natus 1944) 12 Martii 1999 - 21 Martii 2004
Franciscus Müntefering (natus 1940) 21 Martii 2004 - 15 Novembris 2005
Matthias Platzek (natus 1953) 15 Novembris 2005 - 10 Aprilis 2006
Curtus Beck (natus 1949) 10 Aprilis 2006 - 7 Septembris 2008
Franciscus Gualterius Steinmeier (ad interim) (natus 1956) 7 Septembris 2008 - 18 Octobris 2008
Franciscus Müntefering (iterum) 18 Octobris 2008 - 13 Novembris 2009
Sigmarius Gabriel (natus 1959) 13 Novembris 2009 -

Vide etiam[recensere | fontem recensere]