Manfredus Kanther

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Manfredus (vulgo: Manfred) Kanther (natus 26 Maii 1939 Svidnicii[1] in Silesia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post maturitatem anno 1958 Thuringiae acceptam Kanther Marburgi et Bonnae iurisprudentiae studebat et 1962 primam probationem, 1966 secundam adeptus est. Deinde annis 1967 - 1970 minister publicus iuris peritus oppido Plettenberg in Vestfalia laborabat. Post finem cursus honorum Kanther iuris consultus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Kanther maritus est et sex liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kanther ab anno 1958 sodalis CDU est. 1970 - 1987 secretarius generalis huius factionis Hassiae fuit et ab anno 1974 ad usque 1993 legatus senatus terrae Hassiae erat, annis 1987 - 1991 Administer Aerarii Publicae Hassiae fuit, cum Gualterius Wallmann (CDU) praeses ministrorum erat. 1991 - 1998 etiam praeses CDU Hassiae et ad annum 1993 praeses legatorum suae factionis in terrae senatus Hassiae fuit. 7 Iulii 1993 a Helimuto Kohl (CDU) cancellario foederali Administer Foederalis Rerum Internarum nominatus est. Hoc officium tenuit ad 26 Octobris 1998, postquam CDU electionem Dietae Foederalis Germaniae perdidit. Annis 1994 ad usque 2000 etiam legatus Dietae Foederalis erat.

Pecunia furtim factioni collata[recensere | fontem recensere]

Anno 2000 Kanther accusatus est, quod clam pecuniam CDU factioni oblatam in Lichtenstenum portavisset, ne oblatores noti fierent. Itaque 25 Ianuarii Dietam Foederalem reliquit. Postea de eius rei iudicio damnatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf

Nexus externi[recensere | fontem recensere]