Daniel Bahr

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Daniel Bahr anno 2012

Daniel Bahr (natus 4 Novembris 1976 oppido Lahnstenii) vir publicus Germaniae et sodalis factionis FDP est.

Index

Iuventus et munus [recensere]

Postquam Monasterii scholam frequentavit et anno 1996 testimonium maturitatis accepit, Bahr Suerini et Hamburgi tirocinium argentarii fecit. Deinde Monasterii oeconomiae studebat et anno 2008 magister oeconomiae factus est. Sed hoc tempore professio eius iam vita publica erat.

Cursus honorum [recensere]

Bahr anno 1990 ad "Iuvenes Liberales" accessit et anno 1992 ad factionem FDP. Annis 1999 - 2004 praeses Iuvenum Liberalium erat. Anno 2001 inter regentes factionis FDP electus est et an hunc diem manet. Ab anno 2002 etiam legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est. Anno 2009 secretarius statalis in Administerio Foederali Salutis Publicae est, quod a sodali suo Philippo Rösler administratur. Anno 2010 etiam praeses FDP Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae electus est. Die 12 Maii successor Rösler Administer Foederalis Salutis Publicae nominatus est[1].

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Daniel Bahr spectant.

Notae [recensere]