Fridericus Zimmermann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus Zimmermann anno 1990

Fridericus (vulgo: Friedrich) Zimmermann (natus 18 Iulii 1925 Monachii, mortuus die 16 Septembris 2012 in oppido Filzmoos/Austria[1]) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1943 - 1945 Zimmermann Bello Orbis Terrarum II miles, postremo succenturio interfuit. Anno 1946 maturitatem adeptus est et Monachii iurisprudentiae et oeconomiae studebat. Anno 1950 doctor promotus 1951 secundam probationem accepit. Tum minister publicus rei publicae Bavariae laboravit. Anno 1961 Zimmermann, qui testis in iudicio de causa famosa aerariorum aleatoriorum false edixerat, periurii damnatus, sed deinde absolutus est, quod, cum indicavisset, propter inopiam sacchari mente impeditus esset.

Familia[recensere | fontem recensere]

Zimmermann ter maritus duos liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Zimmermann anno 1948 sodalis CSU factus est. Annis 1955 - 1963 Secretarius generalis CSU erat. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1963 - 1967 aerarius factionis suae erat. Annis 1979 - 1989 vicarius praeses CSU fuit. Anno 1982, cum CDU/CSU et FDP factiones Helimuto Kohl duce iterum de consilio ministrorum Germaniae convenerunt, Zimmermann Administer Foederalis Rerum Internarum nominatus est. Hoc in officio mansit ad 21 Aprilis 1989, cum Administer Foederalis Commeatus factus est. Anno 1990 non iam candidatus Dietae Foederalis erat et 18 Ianuarii 1991 consilium ministrorum reliquit.

Notae[recensere | fontem recensere]