Eduardus Schmidt-Jortzig

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Eduardus (vulgo: Edzard) Schmidt-Iortzig (natus 8 Octobris 1941 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae (FDP) est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1961 maturitatem adeptus est, Schmidt-Jortzig ad annum 1966 Bonnae in Universitate Fridericia Guilelmia Rhenana, in Academia Lausannensi et Academia Holsatorum Chiloniensi iurisprudentiae studebat et primam probationem accepit. Anno 1969 secundam probationem accepit atque doctor iurisprudentiae promotus est. Deinde in universitate laborabat. Anno 1977 professor Monasterium, 1984 Kieliam vocatus est. Hic adhuc laboravit. Praeterea 1983 - 1989 iudex oppido Luneburgi, deinde Sliasvig et tum Lipsiae in iudicio constitutionis Saxoniae fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Schmidt-Jortzig ab anno 1968 maritus est et quattuor liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1984 sodalis FDP factus anno 1994 legatus Dietae Foeederalis Germaniae electus est. 17 Ianuarii 1996 Administer Foederalis Iustitiae ab Helimuto Kohl cancellario foederali nominatus est. Hunc honorem tulit ad 26 Octobris 1998, cum consilium ministrorum Kohl electionem Dietae Foederalis perdidisset. Dietam Foederalem anno 2002 reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]