Robertus Lehr

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Lehr anno 1950

Robertus (Theod.: Robert) Lehr (natus 20 Augusti 1883 Cellae, mortuus 13 Octobris 1956 Dusseldorpii) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia, Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Lehr filius legati militum Borussici fuit. Postquam maturitatem adeptus est, Marburgi, Berolini Bonnaeque iurisprudentiae studebat atque anno 1907 primam, anno 1912 secundam probationem accepit. Iam anno 1908 doctor iurisprudentiae promotus est. Ab anno 1912 Cassalae iudex, ab anno 1913 Dusseldorpii minister publici factus est. Ab anno 1914 vigiles, ab anno 1919 arcam urbis administrabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1924 magister civium superior urbis Dusseldorpii electus est. Anno 1929 sodalis Factionis Theodiscae Nationalis Popularis factus est. Septembre anni 1933 propter consilia sua a Nazistis depositus est et privatus vivit. Temporibus dictaturae cum aliis ut Carolo Arnold consilia resistendi disputabat. Post Bellum Orbis Terrarum II finitum Lehr cum aliis factionem CDU condidit et anno 1945/1946 praeses superior (Oberpräsident) regionis Dusseldorpii fuit. Eodem anno legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae (ad annum 1950) et consilii Zonae Britannicae factus est. Anno 1946/1947 etiam praeses senatus terrae fuit. Anno 1948 legatus Consilii Parlamentarici electus et 1949 etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est. Die 11 Octobris 1950 Administer Foederalis Rerum Internarum in consilio ministrorum Conradi Adenauer nominatus est. Et consilium ministrorum et Dietam Foederalem anno 1953 propter aetatem provectam reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]