Henricus Held

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hinricus Held (ad dextram)

Hinricus (vulgo:Heinrich) Held (natus 6 Iunii 1968 oppido Erpachii, mortuus 4 Augusti 1938 Ratisbonae) vir publicus Bavariae et sodalis Factionis Popularis Bavariae fuit.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Iuventutem Argentorato agebat, tum ab anno 1892 Argentorato, Marburgi, Heidelbergae iurisprudentiae, rebus publicis atque historiae studebat. Probatione accepta diunarius Argentorate et Heidelbergae laboravit. Ab anno 1899 diurnarius praeses Ratisbonae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1907 legatus factionis Centri in senatus terrae Bavariae creatus est. Anno 1914 praeses legatorum et deinde factionis Zentrum in Bavaria electus est. Bello Orbis Terrarum I finito factio Zentrum Bavariae secedit atque Factionem Popularem Bavariae (BVP) condidit. Cuius praeses Held factus est. 24 Iunii 1924 praeses ministrorum Bavariae electus est. Anno sequenti magistratum praesidis Germaniae petivit, sed suffragium perdidit. Anno 1930 Held post suffragium perditum non nisi pro tempore praeses ministrorum mansit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

4 Ianuarii 1925 Adolphum Hitler convenit, qui brevi tempore antea, rerum novarum condamnatus propter eversionem 9 Novembris 1923, ex carcere dimissus erat: Cum Hitler promisit se legibus obtemperaturum, Held factionem eius NSDAP 1923 vetitam, iterum admisit. Cum haec ita essent, Held tamen inimicus Nazistarum fuit atque 1930 vesitus militares sodalium NSDAP vetabat. Ceterum pro libertate Bavariae in Germania semper certabat. Cum Nazistae 30 Ianuarii 1933 Berolini rerum potiti essent, Held Rupprechtum, filium Ludovici III, ultimi regis Bavariae, rogat, an adminsitrator vel etiam rex Bavariae fieri vellet.

Finis cursus[recensere | fontem recensere]

9 Martii 1933 Hitler Franciscum de Epp administratorem Bavariae fecit, qui eodem die dimissus est. Held autem Rupprechtum regem proclamare cunctatus est. 15 Martii 1933 a magistratu recessit et reliquum tempus privatus Ratisbonae vixit.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]