Georgius Schmude

E Vicipaedia
Georgius Schmude anno 1982

Georgius (Theod.: Jürgen) Schmude (natus 9 Iunii 1936 oppido Insterburg in Borussia Orientalis) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Familia et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Pater eius mercator erat. Familia anno 1945 e patria fugit atque Moersam in oppidum venit. Ibi Schmude annis 1947 - 1955 scholam frequentavit et maturitatem accepit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Schmude tum Goettingae, Berolini, Coloniae Bonnaeque iurisprudentiae theatri arti, litteris Germanicis studebat. Anno 1961 primam probationem iurisprudentiae accepit. Anno 1966 secundam probationem adeptus est atque ab anno 1967 iurisconsultus in societate Gustavi Heinemann laboravit. Anno 1968 doctor iurisprudentiae promotus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Schmude maritus est atque duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schmude, qui ab anno 1957 sodalis SPD est, annis 1964 - 1971 decurio oppidi Moersiae fuit et ab anno 1969 etiam in consilio pagi fuit. Ab anno 1969 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1974 - 1976 secretarius statalis in Administerio Foederali Rerum Internarum fuit. 16 Februarii 1978 ab Helimuto Schmidt cancellario foederali Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae nominatus est. 28 Ianuarii 1981 Administer Foederalis Iustitiae nominatus est. A die 17 Septembris 1982 etiam Administerium Foederale Rerum Internarum administrabat, cum administri factionis FDP a cancellario dimissi essent. Cum Helimutus Kohl (CDU) cancellarius novus creatus esset, Schmude consilium ministrorum reliquit. Annis 1984/1985 praeses vicarius legatorum SPD Dietae Foederalis fuit, quam anno 1994 reliquit.

Ecclesia Protestantica[recensere | fontem recensere]

Annis 1985 - 2003 praeses Ecclesia Evangelicae Germaniae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri rerum Atomarum
Franciscus Iosephus Strauß (CSU) 1955  |Siegfriedus Balke (CSU) 1956  |

Administri Eruditionis et Scientiae
Ioannes Lenz (FDP) 1962  | Gerhardus Stoltenberg (CDU) 1965  | Ioannes Leussink (SPD) 1969  | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) 1972  | Helimutus Rohde (SPD) 1974  | Georgius Schmude (SPD) 1978  | Björn Engholm (SPD) 1981  | Dorothea Wilms (CDU) 1982  | Georgius Möllemann 1987  | Rainerus Ortleb (FDP) 1990  | Carolus-Ioannes Laermann(FDP) 1994  | Georgius Rüttgers (CDU) 1994  | Edelgarda Bulmahn (SPD) 1998  | Annetta Schavan (CDU) 2005  | Ioanna Wanka (CDU) 2013  | Anja Karliczek (CDU) 2018

Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)