Latinitas bona

Fridericus Schäffer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fridericus (vulgo: Fritz) Schäffer (natus 12 Maii 1888 Monaci, mortuus 29 Martii 1967 Berchtesgaden) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam 1907 finitam Schäffer Monaci iurisprudentiae studebat et anno 1911 primum, anno 1916 secundum esperimentum absolvit. Annis 1915 - 1917 miles Bello orbis terrarum I interfuit. Anno 1917 assessor in ministerio internarum rerum Bavariae erat. Ab anno 1920 minister publicus superior in administerio culturae et rerum scholarum erat. Anno 1933, postquam Nazistae rerum potiti sunt, Schaeffer ex officio dimissus et in carcerem iactus est. Anno 1934 liberatus tempore dictaturae iuris consultus laboravit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 detectam iterum in carcerem missus est et fine belli liberatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

28 Maii 1945 Americani, qui tum Bavariam occupaverant, Schäffer, qui ante dictaturam Factionis Popularis Bavariae (BVP) sodalis fuerat et annis 1920 legatus senatus terrae Bavariae eius factionis fuit atque nunc cum aliis CSU condiderat, praesidem provisorium ministrorum Bavariae fecerunt. Sed iam 28 Septembris eiusdem anni ab Americanis depositus et Gulielmus Hoegner (SPD) successor factus est, cum illis non placuit, quomodo Schäffer in Nazistas egit. Annis 1946 - 1948 a re publica prohibitus est. Tum brevi tempore CSU reliquit et ad Factionem Bavariae accessit, sed postea revertit atque anno 1949 legatus CSU in Dietam Foederalem electus est. Quem officium ad annum 1961 tenuit. Annis 1949 - 1957 Administer Foederalis Aerarii Publici erat, tum ad annum 1961 Administer Foederalis Iustitiae fuit. Anno 1961 autem sua sponte se a re publica recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]