Gerda Hasselfeldt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gerda Hasselfeldt, 2011

Gerda Hasselfeldt (nata 7 Iulii 1950 Straubingae) femina rebus publicis Germaniae versata et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Familia, Iuventus munusque[recensere | fontem recensere]

Pater eius Aloisius Rainer sodalis CSU et annis 1965 - 1983 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Postquam anno 1969 ipsa maturitatem adepta est, Monachii et Ratisbonae oeconomiae studebat atque anno 1975 diploma accepit. Tum ad annum 1987 in Magistratu Foederalis Laboris laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Hasselfeldt bis nupsit et ex secundo connubio duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hasselfeldt ab anno 1969 sodalis CSU et ab anno 1987 ad hunc diem legata Dietae Foederalis Germaniae est: In locum hic Francisci Iosephi Strauß succedit, qui sedem electione adeptam brevi tempore repudiavit. 21 Aprilis 1989 Administra Aedificiorum nominata est. 18 Ianuarii 1991 post electionem Dietae Foederalis Helimutus Kohl (CDU) cancellarius foederalis eam Administram Foederalem Salutis Publicae nominavit. Sed iam 5 Maii 1992 propter morbum ab hoc officio se recessit. Ab 18 Octobris 2005 vicaria praeses Dietae Foederalis est. Die 14 Martii 2011 successor Ioannis-Petri Friedrich, qui novus Administer Foederalis Rerum Internarum nominatus est, praeses legatorum CSU in Dieta Foederali electa est. Etiam anno 2013 legata ad Dietam Foederalem electa est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]