Sinistra (factio politica Germaniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sinister

Insigne
Insigne Sinistrae
Praesides
Bernhardus Riexinger
Indicia fundamentalia
Condita est die: 16 Iunii 2007
Ubi est condita: Berolinum
Praesides: Catharina Kipping et Bernhardus Riexinger
Praesides vicarii: Sara Wagenknecht
Carina Lay
Alexander Troost
Ioannes van Aken
Procuratores: Carina Ley
Wernerus Dreibus
Praefectus aerarii: Raju Sharma
Praesides
senatus factionis:
Gregorius Gysi
Numerus sodalium: 74 500 (tempore Iunii 2007)
Portio feminarum: 41,6 per centum
Assignatio ex aerario: 9 092 184,43 Eurones
Ordo factionis: 16 consociationes
Organisatio iuvenum: Sinistra Iuventa ['solid]
Foederatio studentium: Sinistra.SDS
Inscriptio cursualis: Karl-Liebknecht-Haus
Kleine Alexanderstrasse 28
10178 Berolinum
Ideologia: Socialismus
Pagina interretialis: www.die-linke.de

Sinistra (Germanice: Die Linke) est nova factio in Germania iunctione partium Factionis Democratici Socialismi seu nomine novo Factionis Sinistrae et Factionis Alternativae Labori Rebusque Socialibus condita. Illa factio ex parte Germaniae orientali, haec in primis ex occidentali oritur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Factione anno 2007 coniuncta Lotharius Bisky et Anscharius Lafontaine praesides ex aequo electi sunt, ille e oriente, hic e occidente parte Germaniae natus. Dietmarius Bartsch procurator factus est. 15 Iunii 2010 Gesina Lötzsch (oriens) et Nicolaus Ernst eorum successores electi sunt. Nunc etiam duo procuratores creati sunt. Die 10 Aprilis 2012 Lötzsch ab officio praesidis se recessit, ut marito aegroto et senectute confecto adiuvaret, ut ipsa declaravit. Sunt autem, qui dicant, Lötzsch et propter suffragia perdita factionis Sinistrae se recepisse[1]. Praeses factionis solus ad tempus Ernst mansit. Die 2 Iunii 2012 Katharina Kipping et Bernhardus Riexinger post iurgia maxima interna praesides factionis in conventu Goettingae electi sunt[2].

Agenda factionis[recensere | fontem recensere]

In rebus oeconomicis, haec factio et ad Carolum Marx et ad Iohannem Meginhardum Keynes spectat.

Etiam globalizationem et privatizationem quae iura laboratorium violant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinistram spectant.