27 Octobris
E Vicipaedia
| Sep – October – Nov | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | ||||||
| 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
| 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
| 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
| 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
| 30 | 31 | |||||
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
27 Octobris dies 300ª anni est (301ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 65 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem sextum Kalendas Novembres, quod a.d. VI Kal. Nov. abbreviatur.
Index |
[recensere] Eventa
[recensere] Saeculo 19
- 1806 - Napoleo I imperator Francorum Berolinum occupavit.
- 1836 - Lutetiae obeliscus ex Thebis in Franciam portatus iussu Ludovici-Philippi I regis in Platea Concordiae erectus est. Mahometus Ali Pascha rex vicarius Aegypti horologium pro Meschita Cairi fabricatum accepit.
- 1848 - Georgius Cunturiotes Primus Minister Graeciae nominatus est. Antecessor eius Constantinus Canares erat.
- 1875 - Alexander Cumundurus Primus Minister Graeciae nominatus est. Antecessor eius Charilaus Tricupes erat.
[recensere] Saeculo 20
- 1917 - Milites Imperii Austro-Hungarici copias Italicas apud Aesontium flumen vicerunt et magnam partem Venetiae regionis expugnaverunt.
[recensere] Nati
[recensere] Saeculo 18
- 1782 - Nicolaus Paganini, compositor et fidicularum psaltes peritissimus Italicus (mortuus 1840)
[recensere] Saeculo 19
- 1811 - Isaac Merritt Singer, inventor et magister officinarum Americanus; mortuus est anno 1875.
- 1818 - Stafford Northcote, primus comes de Iddesleigh, rerum politicarum peritus Britannicus factionis Conservativae; mortuus est anno 1887.
- 1855 - Ioannes Mičurin, botanista Russicus et Sovieticus (mortuus 1936).
- 1891 - Paulus Grüninger, publicus custos Helveticus, qui multos Iudaeos e manibus nazistarum eripuit; mortuus est anno 1972.
- 1900 - Lydia Ruslanova, cantrix Russica et Sovietica (mortua 1972).
[recensere] Saeculo 20
- 1939 - Albertus Wendt, scriptor Samoanus.
- 1945 - Ludovicus Ignatius Lula da Silva, vir publicus Brasilianus.
- 1981 - Volkan Demirel, pedilusor Turcicus.
- 1982 - Gediminas Paulauskas, pedilusor Lituanicus.
[recensere] Mortui
[recensere] Saeculo 10
[recensere] Saeculo 15
- 1439 - Albertus II, ab anno 1438 usque ad mortem imperator Sacri Romani Imperii, rex Boemiae, Hungariae atque Croatiae; natus est anno 1397.
[recensere] Saeculo 16
- 1505 - Ioannes III, magnus dux Moscoviae (natus 1440)
- 1571 - Michael Servetus, theologus, medicus ac humanista (natus 1511).
[recensere] Saeculo 19
- 1868 - Alexander Colonna-Walewski, filius illegitimus Napoleonis I atque vir publicus Francicus; natus est anno 1810.
- 1894 - Carolus Ploug, diurnarius et poeta Danicus; natus est anno 1813.
[recensere] Saeculo 20
- 1967 - Theodorus Steltzer, vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae; natus est anno 1886.
- 1979 - Carolus Coughlin, presbyter Catholicus, qui aetate Praesis Franklini D. Roosevelt propter orationes radiophonicas vehementes, quae de rebus politicis agebant, et antisemitismus eius in America notus fuit; natus est anno 1891.
[recensere] Saeculo 21
- 2007 - Moira Lister de Gachassin-Lafite, vice-comitissa d’Orthez, actrix et scriptrix Britannica et Africae Australis; nata est anno 1923.
[recensere] Festa et Feriae
| Vicimedia Communia plura habent quae ad 27 Octobris spectant. |
26 Octobris – 28 Octobris
27 Septembris – 27 Novembris
Index dierum
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |