Volfgangus Bötsch

E Vicipaedia
Wikidata Volfgangus Bötsch
Res apud Vicidata repertae:
Volfgangus Bötsch: imago
Volfgangus Bötsch: imago
Nativitas: 8 Septembris 1938; Cruciniacum
Obitus: 14 Octobris 2017; Herbipolis
Patria: Germania

Volfgangus (vulgo: Wolfgang) Bötsch (natus 8 Septembris 1938 Cruciniaci; mortuus die 14 Octobris 2017) fuit vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post maturitatem anno 1958 acceptam Bötsch conscriptus militavit et tum Herbipolis et Noviomagi Nemeti rebus politicis et iurisprudentiae studebat. Quod studium prima et secunda approbatione finivit. Anno 1970 etiam doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 19681974 minister publicus iurisperitus Kitzingae oppidi laboravit. Deinde minister publicus superior Provinciae Franconiae Inferioris fuit. Praeterea consiliarius societatum diversarum est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bötsch ab anno 1960 est sodalis CSU. Annis 19721976 fuit consiliarius urbis Herbipolis, annis 1974–1976 legatus senatus terrae Bavariae. Deinde legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad annum 2005 mansit. Die 21 Ianuarii 1993, ultimus Administer Foederalis Cursus Publici fuit. Die 31 Decembris 1997 administerium dissolutum est, quod societas cursus publici privatis tradita est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bötsch maritus est; duos liberos habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)