Petrus Steinbrück

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Steinbrück anno 2008

Petrus (vulgo: Peer) Steinbrück (natus Hamburgi 10 Ianuarii 1947) est vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 19701974 Steinbrück Kieliae oeconomiae studebat. Tum annis 19741976 in administerio foederali aedificiorum, tum administerio rerum naturae investigandarum laboravit. Annis 19781981 fuit in officio cancellarii foederalis et in nuntiatura Germaniae Occidentalis in Germania Orientali. Tum pro factione SPD in dieta foederali Germaniae laboravit. Anno 1985 in Rhenania Septentrionali-Vestfalia primo in administerio oecologiae, tum ad annum 1990 in officio praesidis ministrorum Ioannis Rau erat. Anno 1990 secretarius civitatis in Slesvicum et Holsatiam iit, primo in administerium oecologiae, tum oeconomiae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Steinbrück, qui iam ab anno 1969 sodalis SPD fuerat, 19 Maii 1993 administer oenomomiae Slesvici et Holsatiae factus est, quem officium ad 27 Octobris 1998 gessit. Tum Wolfgangus Clement, praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae eum administrum oeconomiae et commeatus publici fecit. Die 6 Novembris 2002, successor praeses ministrorum erat Clement, qui Administer Foederalis Oeconomiae factus est. Anno 2005, SPD electionem perdidit et 22 Iunii Georgius Rüttgers (CDU) ei successit. Steinbrück autem post suffragium anni 2005 Administer Foederalis Aerarii Publici in coalitione magna creatus est. Hoc officium tenuit ad usque 27 Octobris 2009, cum factio sua post electionem dietae foederalis consilium ministrorum relinqueret. Sed hac electione legatus dietae foederalis electus est. Die 13 Maii 2011 dixit se candidatus cancellarii foederalis in suffragio anni 2013 futurum esse, si factio sua se nominare vellet[1]. Quod die 28 Septembris 2012 factum est, cum alii candidati Franciscus Gualterius Steinmeier et Sigmarius Gabriel se recepissent[2]. Sed comitiis diei 22 Septembris 2013 factio eius non vicit. Steinbrück autem iterum legatus Dietae Foederalis electus est[3].

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]