Annetta Schavan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Annetta Schavan, circa anno 2010.

Annetta Schavan (vulgo: Annette; nata 10 Iunii 1955 oppido Jüchen apud Novaesium) femina in politicis rebus versans et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adepta est, Schawan Bonna et Dusseldorpii rebus educatoriis, philosophiae, theologiae catholicae studebat. Anno 1980 doctor philologiae promota est. Tum inter alia pro Opere Cusano operam dedit, quod iuvenes ingeniosos adiuvat. Die 5 Februarii 2013 autem Universitas Dusseldorpensis decrevit, ut Schavan non iam doctor esset, quod partem dissertationis ab aliis exscripsisset[1]. Propter has res die 9 Februarii 2013 Schavan sev e munere removit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schavan ab anno 1975 sodalis CDU Novaesii pro factione sua egit. Annis 1982 - 1984 consiliaria urbis fuit. Ab anno 1995 Administer Badeniae-Virtembergiae cultus fuit, ab anno 2001 legata senatus terrae Badeniae-Virtembergiae. Cum praeses ministrorum eius terrae Ervinus Teufel anno anno 2004 a magistratu recessit, frustra contra Guntherum Oettinger candidata successionis contendit. Anno 2005 legata in Dietam Foederalem Germaniae electa est et Angela Merkel, nova cancellaria Germaniae eam Administrum Foederalem Eruditionis et Scientiae fecit. Quem honorem et post electionem anni 2009 cepit. Die 9 Februarii propter crimen in dissertatione sua allatum (vide supra) ab honore se abdicaturam praedicavit[2]. Ioanna Wanka (CDU) ei administra successura est, ut Angela Merkel cancellaria pronuntiavit[3]. Nova administra die 14 Februarii magistratum iniit[4]. Tamen die 22 Septembris 2013 iterum legata ad parlamentum Germanicum electa est[5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Annettam Schavan spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]